Excerpt 1

Tempus et locus et rerum lapsus sensato cuique tribuunt suadibilem, etiam sine literis, lectionem. 1 Multiplicitas inuitat oculum, uarietas prouocat intellectum; et tanto in hiis cuique penetracior 2 uisus, quanto ei fuerit subtilior sensus. Nempe tam largus et latus contuendi, cogitandi, considerandi campus humanis aperitur aspectibus, 3 ut in hac uarietate multimoda digne uirtus exerceatur, uituperetur ignauia. 4

Excerpt 2

Sensus itaque si sanus fuerit, 5 sepi non recluditur nec murali custodia, 6 quin possit mirabiliter atque magnifice per libertatem condicionis diffuse ac sullimiter emigrare.

Excerpt 3

Quod si quos altius erudiuit in puluere tamquam solutio tributorum, flagellum frequens et pena culparum, 7 si quos artat et angit pauperies rerum, putredo locorum, pietatem petentibus expando sinum, quia misericordia sum (Ex 22:27) .

Excerpt 4

Hec mecum cogitans et reuoluens, 8 etiam tibi comunicanda duxi dilectissime frater et domine, 9 cui Deus tribuit intellectum de huiusmodi latius ac liberius cogitare. Scias autem talem de tuis moribus estimationem me habere, ut incuntanter michi spondeam in precordiis Saluatoris de tue notionis familiaritate gaudere. 10 Gustum gracie gratis tuli: bonum poterit exitum, Deo iubente, sinceritas aperire. 11 Nouum ingeritur oculis, quod exhibitum est ultro simplicibus animis. Neque enim lapidis instar durescit ingratum, set dulcescit illatum, tue benignitatis officium suauiter et ex sinu bone i uoluntatis impensum.

Non excidit memorie, nec periit recordationi quod michi ante menses aliquot, ex duricia diuitum tribulanti, tripliciter in ciuitate trisillaba contulisti. Cestria trisillaba est. Nam pro responso monasterii missus et curiam comitis aditurus, post missas in basilica Archangeli Michaelis explicitas ii , temporalis negocii certitudinem nactus, eciam uenerandi precursoris ecclesiam credidi uisitandam, 12 quo potens meritis, exaudicione piissimus, Eterni Regis clementiam uotis omnium impetraret. Ede sacra egressus, cum in atrio paululum subsisterem et ex loci facie, quia puer ibi dudum literas didiceram, 13 res humanas uersari et reuersari sciens, presentia preteritis compararem; tu cum de proximo transires et literate lucis dulcedinem dissimulationis tenebris tegere non ualeres, 14 clericum probans 15 et clarius agens, salutacione oblata, alacriter accessisti, hilariter astitisti, amabiliter deduxisti. De sinu pectoris tui uenit quod honestatem refunderet, quod humilitatem saperet, quod gratiam redoleret. Fecunde unum debriat quod alteri de facili profluebat, 16 Quod uni notum, alteri nouum. quia plerumque quod nec ciuis attendit, peregrinus appendit. Quod unus uelut parum optulit, alter plurimum reputauit, quia nichil adeo demulcet animum, ut caste impensum caritatis obsequium.

Fateor eo die differenter ac uarie temporis tractus effluxit: castellum tedio, set ecclesia solatio fuit; in definicione negocii distulit me turgiditas et superbia secularium, set refouit Pulcherrimum clerici iudicium: primum turgere, postea timere! 17 honestas et amor domesticorum; et quicquid lesit aula principis, leniuit uberius atrium Precursoris. Ibi sapuit in gutture mentis quantum a se differant salum maris et sinus matris; in uno turbamur, in altero consolamur. Tempestas docet quid tranquillitas donet; quicquid inuexit asperum fremitus pelagi, mitigauit et fouit misericordia proximi.

Preterea astantibus et colloquentibus nobis , repente ex improuiso, morum tuorum specimen placenter erupit, qui laici loquacis laudes ingestas et glorie predicabiles sancta quadam superbia 18 (uel, ut mitius dicam, dedignatione libera) contempsisti,Parua laus paruos deicit; temporalis stultos decipit. et discessu tuo tanquam importunam corniculam fugiens, ne precideretur tibi merces Altissimi, fauorem uenti et uana preconia uentilasti. Sensum subiuit, memoriam dulcorauit, quod de apostolorum tuba salubriter tonuit: gloria nostra haec est, testimonium conscientie nostre; (2Cor 1:12) et alibi, Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei maius est (1Jn 5:9). Et Iesus non se credebat Iudeis eo quod ipse nosset omnes et quia opus ei non erat ut quid testimonium perhiberet de homine, ipse enim sciebat quid esset in homine (Jn 2:24-5). 19 Fumus quippe laudis humane dampnat iii oculum et decepit animum, tamen quod fatuum mulceat, fortem non moueat - patenter ostendit hinc poeta et inde propheta, sicut disparat litera: 20 fautor utroque tuum laudabit pollice ludum (Horace, Epistulae I. 18. 66); et apud nos, sana me domine et sanabor, saluum me fac et saluus ero, quoniam laus mea tu es (Jer 17:14) Ieremias.; non sis michi tu formidini spes Lauda Dominum! In Domino laudabitur anima tua (cf. Ps 33:3). Ille sentit qui illi seruit, id est Deo. mea tu in die afflictionis (Jer 17:17); et ego non sum turbatus, te pastorem sequens et diem hominis non desideraui tu scis (Jer 17:16) .

Hac rationum consequentia et tu rite spernebas immaturum uirtutis testimonium, sciens quam tremendum sit uiris ueritatis iudicium. Ibi tunc lucide patuit quantum leuitas placuit. Et fortasse non errat si quis dixerit quod, familiaritate contubernii, saporem hunc in uiscera editui sui, non arundo luti set amicus sponsi, Baptista transfudit. 21 Qui, suis temporibus, gaudium et gemitum terrenorum equa lance pensauit, et telas aranearum fauores et furores hominum reputauit. Iohannes suum consimilauit sibi. 22 Qui preuenit suum Dominum per ordine humilitatis, ipse te instituit suum famulum ad semitam sanctitatis. Eius tu minister in domo, qui tibi magister in Domino. Ideo tibi laudis lucrum, quasi lutum pedum.

Aderant et astabant ibidem duo religionis exterius ascripti titulo tonsura et tegumento (utinam interius inscripti moribus et merito), qui altius estimantes actum tuum compuncte 23 prouocabantur ad bonum, saltem ut perpenderent censura uigili, quam libere leuipenderes labia garruli. 24

Excerpt 5

Itaque recedens a te ac retractans trinum eo die tue sinceritatis obsequium, uidelicet occursum, alloquium et affectum; etiam interpretari cepi mecum trisillabum tue ciuitatis uocabulum, Ciuitas nostra trisillaba est; igitur interpretemur. uertendo ac uersando, si forte quod pluribus tegebatur, planum fieret; et quod latet languidos lucidis, 25 hoc est literas amantibus, eluceret. Iudicii tui censuram non potero formidare, qui sensa cordis inducor ex fiducia tue fraternitatis exprimere. Si male, si minus quicquam intulerim; unus risum, alter ueniam prestare curabit. Et tamen si quid erit consonum ad euidentiam rerum, literatus testimonium dabit et habitator assensum. Qui obseruat uentum non seminat et qui considerat nubes numquam metet (Eccl 11:4). Hoc in Salomone. Acceptet quisque ut uoluerit, ego pauca hec tibi scribo. Ubi comune sufficit et solatur exemplum, quia quantumlibet fuerit uiator simplex et sanctus, uicum et mansiones hominum tam fortunatus non poterit pertransire, ut ei parcens uel deferens impudentia canum a latratu ualeat abstinere. Nec tamen in eos ipse peccat aut prouocat, set canes irrationabilis usus ad rabiem tumultus inflammat.Canes ut canes agunt. Set nos, meliora sperantes, quia modica non parent et terre contigua uenti pertranseunt, accingamur ad reliqua simplicitatis instancia.

Excerpt 6

Ego uero de tua tuorumque bonitate presumens, 26 Scriptor ad contribules. quibus consatus et fotus in Dei misericordia, temporis tractus, hactenus duxi, cum satis gratum censeam, uel calamo uel colloquio, tanquam cum karissimis, conferre uobiscum, capitalem prouincie locum utinam possem preconio ad homines, prece ad Deum, clarissime comendare. Quae et indigenis notior et diligentibus est decora. Qui meliorem querit, compede non tardatur.

Excerpt 7

Itaque, mi domine frater, ut michi uidetur, aut propheta fuit aut prophetam consuluit, 27 Tanta est consonantia. qui cuitatem tuam primus instituit, qui situm delegit, qui nomen aptauit. Ut enim de presentibus et modernis dicam, ut anteriora non taceam, ut antiqua contingam, 28 ideo fortasse dicta Cestria quasi cis tria, eo quod in tribus uideatur esse constructa.Unde iv Cestria prima interpretacio: literatus episcopus, liberalis archidiaconus, lucidus clerus. Trino ut constat modo, rebus attestantibus, hodie cernitur clara, quia literatum habet episcopum, liberalem archdiaconum, 29 lucidum clerum. Quem iccirco dicam lucidum, quia sibi inuicem et ad extraneos, bonum pariter et benignum, beniuolum atque benedictum et benedicentes 30 in Iohanne Baptista, Dominum Iesum Christum. Si autem michi obicit quis interpretatum me quidem consequenter et recte, set non stabiliter et extente,Et si mutatur, set nunc ita cernitur. propter rotam uolubilis mundi et maliciam dierum posse fieri, ut sortiatur ipsa ciuitas episcopum, non ut nunc, set illiteratum, hebetem, et bauosum; 31 archdiaconum auarum, odilibilem, et obscurum; clerum non lucidum quidem set liuore mutuo et libidinum fece, inferni clibano deputandum, queramus aliam interpretacionem ad reficiendam studiosi mentem, ut si priorem contigerit deperire, consonanter possit secunda succedere.Secunda interpretacio Cestrie.

Igitur ex usu longo et Dei dono tripliciter se ostendit Cestria, quia prestat et preminet probitate procerum, pietate ciuium,Probitas procerum, pietas ciuium, religio monacorum. religione monacorum. Venerabilis comes Hugo uocauit, uitalis Anselmus archiepiscopus affuit, et ad reparandam senectutem morum religio uiruit atque conualuit. Si probitas non fuisset, improbitas obfuisset; si pietas dormisset, impietas deleuisset; et precipue si religio non fuisset, ciuitas interisset. Set Deus omnipotens et inuisibilis in sua maiestate, eciam uisibiliter et uenerabiliter operatur ex sua bonitate, ut cum locus idem collimitetur liuidis hostibus, euidenter et excellenter muniatur a cladibus. Qui cum habeat patronos plures et precipuos de potentissimis paradisi, qui aerem salutis et diem pacis impetrent ciuitati; unam tamen de infirmo sexu, firmissimam sanctitate,De beatissima Wereburga. laudabiliter et letissime prouidit ex suo munere, que puellari uirtute et preclara uirginitate refulgens, ciuem tuendo, ciuitatem tenendo, contra aduersa omnia suis sufficiat meritis incolas obumbrare. Nam regis filia et sponsa Regis regionem secundum nomen suum 32 tuetur ab emulis, quia conuirginalis Virginis Matris uotis suis dulciter inclinat uiscera Saluatoris. Et ideo facile tuetur urbem, quia sponsum habet orbis Auctorem. Cui nichil arduum uel difficile, saluam et incolumem gloriosis precibus asseruare, et supplicem familiam gregis sui et humilem fidem simplicis populi. Quod si prauitas nostra prouocat ulcionem, ad prima flagella penitentibus nobis sanctitas illius auertet sentenciam Iudicis. Igitur hec secunda interpretacio, si sedet animo, concedatur, et si placet adici, etiam tercia connectatur.

Ita tamen ut liceat pauca premittere et ad supplementum precedentium, que animum pungunt, liberius non tacere. Nam si per frigus inertiae proceres languent, ciues lugent, monachorum oraciones latent; si terret et turbat hostis incursio, urbis impressio, plebis euersio, amputabit risum nostrum rota temporis et dierum malorum, et non dabit iocum et cachinnum, set profundum gemitum et lamentum, ut Iesu uiscera deprecemur ex sinu misericordie sue, quo liceat afflictus aliquantulum respirare. Quod si malum nobis optatur ab alienis et malum ingeritur indesinenter a nostris,Hec v sepe experimentis tenemus. et illi non cessant destruere, qui tenentur ex iure construere, non imputetur istud monachis segniter orantibus, uel sanctis in amenitate celi et regno Dei cum requie dormitantibus; set ascribatur eisdem ciuibus ab ingenua consuetudine recedentibus, et eorum aridis atque arefactis ab elemosinarum impensione uisceribus.

Excerpt 8

Hec breuiter dixerim ad consolationem ciuium, et ut proceres timeant Dei iudicium et monachi misericordie uiros se probent pio et fideli patrocinio apud Deum.

Excerpt 9

Hiis per digresionem transeunter explicitis, ad terciam interpretacionem nostre Cestrie ueniamus.

Excerpt 10

Idem tunc Deus agnoscebatur, 33 cuius et nunc potencia, sapiencia, bonitas non mutatur. 34 Qui tunc pauit Ierosolimam, ipse nostram nunc pascit et Cestriam, non per industriam Salomonis, set per indulgentiam Saluatoris;Quia idem Deus. non propter miserie nostre merita, set propter misericordie sue munera; non per sedulitatem duodecim prefectorum, set per sanctitatem uenerabilium patronorum, quorum precipue Petrus, qui preminet in coro apostolorum, tanquam creditis a Christo ouibus, salutis pastum et uere benignitatis impendit obsequuium. Qui gregi rationabili fidelissimus pastor est, pro quo et in crucem actus est. 35 Et posuit apud nos memoriam suam in centro urbis,Probet oculis suis habitator. ut quasi dulcius atque diligentius nobis prospiceret ex medulla cordis 36 maternus et compassibilis spiritus eius, suauis affectus illius. Et si dissimulamus attendere, ipse non desinit pectus impendere. Caritatis existens totus, tutos ciues seruat ab hostibus. 37 Qui feliciter debriatus ex fonte Dei ueritati dicebat tu scis quia amo te (Jn 21:17) et ueritatem amoris impendens Patri Deo populum satagit custodire.

Set ne ultra differam et totam inferam tertia consonancia nominis Cestrie et ipsa ex trina constat euidentia Tercia interpretacio Cestrie. quia indeficiens Patris bonitas ex tribus locis, tanquam excurrentibus famulis, nobis prouidet alimenta, scilicet ex insula Hibernorum, ex uicinia Britonum, ex prouincia Anglorum. Hibernus, Britto, et Anglus. Intelligat Cestria Dei donum et non refundat ingratitudinis acetum, set referat suauiter ac suppliciter munera graciarum, apertissime intuens qualiter eam Hibernus adorat cum piscibus et portu maris, Britannus apportat carnes et copiam pecoris, Anglus effundit sacculos segetis. Comedat igitur cum leticia suum panem, intime laudans Lucis Auctorem, non auertens animum quod ita sit, set pie aduertens quam paterne Superna Sapientia dispensauit. Hec ego (pro certo noueris) non paruipendo, set Deum benedixerim, qui sic nobis prouidit in orbis extremo. Et quia res clamat, lector assentiat; non confundat naturam, contempnens patriam suam.Naturale feras et aues sua diligere lustra et latibula. Immo, si casus abreptum uel uis necessitatis euexerit, forte trans Indiam, tenetur ubique locorum, ex uoto beniuolentie, natale solum extollere, diligere, comendare. Quod si permouet artior ac minor amenitas et aptitudo, non ideo ducatur contemptui neque odio quia facile continget ut superueniens alienigena quispiam uersipellis et callidus, temporis lapsu conuena factus et habitator inscriptus, stulti ciuis uituperium augeat, et ipse subridens cum non habeat talem, non inde recedat. Et quantum arbitror, plures sunt populi sub axe poli, quibus ignota est Cestria, quibus panis, carnis et piscis longe impar est copia, et tamen pro tempore secuntur in armis castrorum ordines, et soluere satagunt festos dies. Libet igitur inferre conclusionem, quoniam sicut dixit Daniel, Daniel. dissoluens sompnia regis: uerum est sompnium et uera interpretacio eius (Dan 2:45); sic et nos dicimus, uerum est uocabulum Cestrie et uera planatio 38 eius. De nomine diximus, de situ et habitudine annectamus.

Primo uiuendum quod Cestria est, que edificatur ut ciuitas, cuius positio inuitat aspectum.De situ Cestrie. Quae in occiduis Britannie posita, legionibus ex longinquo uenientibus receptoria quondam ad repausandum fuit, et Romani seruans limitem imperii, claues, ut ita dixerim, Hibernorum custodire suffecit. Nam contra aquilonare cornu Hibernie opposita, non tam crebro quam continue ob causas meantium et comoda mercium diuersarum uelis aptatis, uiam aperit cursibus nauium atque nautarum. Dumque orientem uersus protendit intuitum, non solum Romanam ante se cathedram et imperium, uerum et orbem prospicit uniuersum,Speculum sibi est Cestria. ut tanquam spectaculum proposita sint obtutibus oculorum, forcia facta patrum, serries longissima rerum (Virgil, Aeneid i. 641), et quicquid in orbe quibusque personis, locis, temporibus bene gestum est cognoscatur, quod male actum est caueatur.

Que, a uentis quattuor, portas quattuor habens: a oriente prospectat Indiam; ab occidentem Hiberniam;A quattuor lateribus, quattuor climata impariter distantia. ab aquilone maiorem Normanniam 39 ; a meridie eam quam diuina seueritas, ob ciuiles et naturales discordias, Britannis reliquit angularem angustiam. Qui olim discidiis et odiis amaris Britanniam in Angliam mutauerunt, Omne regnum in se diuisum, desolabitur (Matt 12:25). et quibus adhuc moribus fulgeant, qui uicinantur eis, cum lacrimis legunt.

Habet preterea nostra Cestria ex Dei munere, ditantem atque decorantem amnem secus urbis muros pulchrum atque piscosum,De amne diua. et a meridiano latere receptorium nauium ab Aquitania, Hispania, Hibernia, Germania uenientium, qui remige Christo per laborem et prudentiam mercatorum bonis pluribus reparant et reficiunt urbis sinum, ut modis omnibus consolati per graciam Dei nostri, etiam frequenter uberius et profusius bibamus uinum, quam illa regionum loca quae gaudent prouentibus uinearum. Preterea reumate cotidiano non cessat eam reuisere maris patentissima plenitudo,De maris accessu et recessu. que apertis et opertis latissimis harenarum campis, indesinenter gratie uel ingrate aliquid mittere uel mutuare consueuit, et suo accessu uel recessu affere quippiam uel auferre. Unde nuper piscium copiam prouincialibus attulit et piscatoribus uitam ademit.Hoc uere contigit et habitator nouit. Qui auidi preter modum, aquam biberunt ultra modum et dum fretum exhaurire uolunt, fluctibus absorti sunt. 40 Adhuc eciam nostros serenat obtutus speciosissimum maris litus, mirabili Creatoris potencia, nunc existens aqua, nunc arida, ubi parente pelago Potentis imperio quantumlibet consuetis,De planicie harenarum. tamen ampla sensatis datur ammiratio, quod eodem die, eodem loco et aptissimum iter facit Deus uiatoribus ad gradiendum, et altissimum gurgitem aquatilibus ad natandum. Quod aliquis delicatus aut durus, nesciens naturam maris, credere fortasse contempneret, si non orbis astrueret, oculus comprobaret.

Habet eciam plateas duas equilineas et excellentes in modum benedicte crucis, per transuersum sibi obuias et se transeuntes,De plateis Cestrie. que deinceps fiant quattuor ex duabus, capita sua consummantes in quattuor portis, mistice ostendens atque magnifice, magni Regis inhabitantem graciam se habere, qui legem geminam noui ac ueteris testamenti per misterium sancte crucis impletam ostendit, in quattuor euangelistis. Quod non potest culpari, confictum, eo quod intus et interius ueritas rerum, pascit aspectum. Neque in hoc timemus iudicem iustum, quia debet esse ueritate solidum, quod traditur memorie literarum. At siquis alienus captat experimentum, accedens et probans, uno oculo uideat literam et altero locum. Michi multo amplius ex uoto feruido ad Deum uoluntatis incumbit, intimis ad eternum Patrem optare uisceribus, Lector commonetur. ut si homo compositus urbem dilectamintueri necne desiderat, ille qui simplex est Deus, tueri non desinat et ciuibus karissimis placidissimus protector sit, qui plateas eorum in modum gloriose crucis aptauit.

Hoc simul intuendum quam congrue in medio urbis, parili positione cunctorum, forum uoluit esse uenalium rerum,De foro. ubi, mercium copia complacente precipue uictualium, notus ueniat uel ignotus, precium porrigens, referens alimentum. Nimirum ad exemplum panis eterni de celo uenientis, qui natus secundum prophetas in medio orbis et umbilico terre 41 , omnibus mundi nationibus pari propinquitate uoluit apparere. Deus rex noster ante secula operatus est salutem in medio terre. Illud precipue prudens aliquis gaudenter attendat, quod Deus omnipotens paterna bonitate prospexit, et ad salutem ciuium, altius et eminentius ordinauit. Nam siquis stans in fori medio,Caritati sic est. Cauillationi aliquid deest. uultum uertat ad ortum solis, secundum ecclesiarum positiones, inueniet Iohannem Domini precursorem ab oriente, Petrum apostolum ab occidente, Werburgam uirginem ab aquilone, archangelum Michaelem a meridie. Nichil illa scriptura uerius: super muros tuos Ierusalem constitui custodes (Isa 62:6). Nichil hac euidentia dulcius cui tales Deus contulit seruatores ; sollempne munus, suaue misterium. Confortat animos et pascit intuitum.

Excerpt 11

Item nemo pacienter accipit, 42 si locus tesauri sui a uersutis et uulpibus frequentatur, si laceratur et leditur, si frequenter uertitur ac uersatur, quia si effoditur, arpagatur. Agnosce Cestria tesaurum gracie creditum caritati tue! Pelle grauis palpebras sompni!Utinam intime ducentur, quod intime dictur. Perpende collatum suaue munus Altissimi!

Excerpt 12

Perpende o dilecta ciuitas fauorem Patris Aeterni, Scriptor ad ciues. non reicias alloquutiones alumpni tui, quia emulor te emulatione fideli. Hortamenta modica noli reputare uentos, quia ueementer diligo ciues meos! Intuere quales pro timore nocturno uigiles tibi Cristus apposuit, qui cardinalem custodiam 43 deputauit! Quorum unus ad omnem occursum hostilis argutie plene sufficeret, set (ut decus esset) dignitas eluceret. Non propter infirmitatem ancessit numerus, set ut ineffabiliter bonus innotescat Deus, qui sue omnipotencie et bonitatis participes, nostros esse uoluit seruatores.

Excerpt 13

Potentes quippe nimis in aula Regis predare sufficiunt ad auxilium carceris 44 . Qui feliciter cum Deo regnant in monte 45 , facile reprimunt uires inimicas in ualle. 46 Facile cedunt socii eius, qui non est, sanctis Dei qui potens, sapiens, bonus est. In Iob: habitent in tabernaculo eius socii eius qui non est. Aspergatur in tabernaculo eius sulphur (Job 18:15). Ideo non est quia Deo esse desinit, quia periit, scilicet ueritati et caritati. Milia milium 47 ministrant ei, qui nobis prouidet dulcedine ineffabili. Participes nempe maiestatis eterne cum deputantur ad custodiam terrenorum, facilitate mirabili premunt et pellunt quicquid predestinatis ad uitam occurrit aduersum.

Excerpt 14

Et quociens a perigrinantibus 48 auxilium fideliter inuocatur, alacriter exhibetur, benigne datur, ut Deus glorificetur. Hoc attendat ciuis meus, hoc confitendo refundat prouincialis carissimus Deum in sua bonitate collaudans et testimonium scripture confitentis usurpans:In libro Sapientie. tu autem dominator uirtutis cum tranquillitate iudicas et cum magna reuerentia disponis nos (Wisd 12:18) . Pro reuerentia magna racionis et amoris assurgat intelligentia, ut se saltim aliquantulum dignetur excutere sepe in nobis uel mortua uel languens considerationis industria. Refundatur uberior actio graciarum, recalescat ardentior deuocio ciuium, ut digne perpendat pectus paternum suauis et simplex caritas filiorum. Ante Dei uultum gloriantur in celestibus qui nos tuendos susceperunt in puluereis sedibus.

Excerpt 15

Ecce enim ciuitatem nostram, ut predictum est, sanctis seruatoribus uelut quadruplici sorte commissam,Incipit de quattuor portis Cestrie nostre: seriatim de Iohanne, Petro, Virgine, et Angelo. ab oriente suscepit clementia Domini Precursoris; ab occidente celestis potencia Ianitoris; ad aquilonem uigil Virginis pulcritudo; ad meridiem mira Angeli claritudo. Plures preterea sunt qui nos ambiunt et adiuuant ad salutem, set honore et reuerentia omnium, quibus unum caput Cristus est, ob quadrati misterium, quattuor ad cardinalem ponere placuit firmitatem. Pulcre igitur ab orientalis introitu platee, paululum separatus in latus austri qui olim fugit in terris tumultum populi, uere uacans et uidens quam suauis est Dominus, diligenter attendit ortum sideris matutini, quod de uirginali talamo procedens, spiritu et sanguine nobis oriri complacuit, precursor eiusdem sideris, Iohannis Baptista preciosus propheticis, meritis et predulcibus, uenerabilis nimium et preclarus. Ipse consonanter et congrue custodiam credentium tenet ab oriente,Quodammodo ita est. qui nasciturum De filium preueniens paruo tempore, factam eius natiutatem mirabiliter meruit indicare, indice promens agnum Dei, qui per innocentiam singularem tulit peccatum mundi, ut haberemus ortum gratie per remissionem peccatorum; qui per reatus parentum feceramus nobis occidua passionum. Qui fecunditate munerum Dei plenus, mundane fecis oneribus plaudere potuit expeditus. Altus et electus preco Summi Principis et nobis apte positus in foribus orientis ut fores carceris aperiret et ad fidem filii Dei uniuersitatis humani generis aspiraret.

Excerpt 16

Tantus igitur et tam mirabilis noster Iohannes, diues in Dei lumine, et dignior omni laude, potens in aula Regis, pius et misericors ad incolas pulueris, precursor aeterni Principis, preclarus excellentibus meritis; De porta Iohannis. ipse dignatus est Cestriam in sua sorte suscipere et suauissimus gratie ac tutele sue sinibus confouere.

Excerpt 17

Ne enim ad tuicionem nostram, uelut fidens sanctitati sue, uideretur sibi solus sufficere, uel dedignans socium de consortio non curare, ad pacem pupillorum qui reuera secundum Ionam nesciunt quid sit inter dexteram et sinistram (Jon 4:11), 49 et ad maiorem diligentiam tutamenti Petrum Apostolum assumpsit portarium paradisi; ut pro suscepto ministerio coram Dei iudiciaria sede, facilius ambo simul infirmas actiones ciuium excusarent, fortius ulciones auerterent, fecundius gratiam impetrarent. Itaque probantes se ministros Christi et dispensationis misteriorum Dei, unus in specula, altus in cathedra, 50 tanquam se inuicem hortantur sociali gaudio.

Excerpt 18

Michi obtigit ad custodiam porta solis, 51 tibi credita est porta maris, quem marinis fluctibus incumbentem, maris conditor misericorditer euocauit et ministerium tuum mirabiliter permutauit, ut succederet tibi pro captura piscium conuersio populorum, 52 et deinceps foret studio et amori pro salo aquarum salus animarum.

Excerpt 19

Itaque diues in genere, 53 noli esse pauper in specie, set institutus ab eterno Domino, ut saluti tocius orbis inuigiles, bonitati tue creditam Cestriam, uelut Dei castra custodias. 54 Tuta maneat te habens uigilem contra nocentium impetum, et noctis horrorem.

Excerpt 20

Ciuium sit uidere et prudenter aduertat saltem literatus habitator Domini uocem: tu es Petrus et super hanc petram edificabo ecclesiam meam (Matt 16:18). Quanta uerborum consequentia, quanta rerum euidentia infra muros Cestrie, magis in occiduis et propius occidentem iuxta portam maris condita sit ecclesia Domini Saluatoris, reuera tanquam firmitas et fundamentum basilice Petri apostolorum principis, 55 ut uidelicet nomen dignatio deriuaret, racionem rebus ostenderet, oculus solem uideret, suauitatem operum Dei sensatus agnosceret et excitatis de sompno lectoribus approbata ueritas eluceret. Itaque metientes secundum literam Pauli nosmet ipsos nobis (2Cor 10:12) , ut temporibus uideamur concordare modernis, quamuis diu modernum esse non possit quod maris instar rota mundi uertit ac uoluit, attestatur et astruit stilum nostrum, etiam uenerandorum canicies sacerdotum Sacerdotale testimonium. Walterum loquor et Andream, 56 quorum unus in edicula Christi, alter in basilica Petri, De porta Petri. ille decanus diu extitisse dinoscitur, iste deuotus famulus apostoli scitur, qui longo temporum tractu sacris altaribus ministrantes, propicio Saluatore, felici gradu functi sunt , et arras iam, ut uidetur, diuine bonitatis adepti, laborum suorum tesauros, ad celestia transtulerunt. Istis liquet et ceteris qui norunt locum et loci situm, quam iocunde luceat ibidem ueritas promissorum, quomodo uelut literaliter pariat et portet petra Petrum, quomodo Verum Principium et Magister Humilitatis apostoli sui firmauerit principatum, statuerit edificium, muniens a mari, et protector contra portas inferi Aecclesia Christi quasi basis ecclesie Petri. quam benigne fecerit semetipsum basim benedictionis oculis intelligentium, et solidum apostolice fidei fundamentum.

Excerpt 21

Qui Petrum nobis dedit patronum Cestrie, quem portarium ante fecerat celestis curie, ut noxia cuncta declinans donum pacis et gratie suis debeat ouiculis optinere.De Roma et Cestria: collatio. Qui sibi Romam elegit ut dictaret, Cestriam ut defenderet. 57 Ibi statuens generalem tronum, hic constituens speciale templum, inde scribens iura legum, hinc nobis subueniens a gemitu laborum.

Excerpt 22

Sedet igitur nobiscum Benignissumus, tanquam seruans limitem mundi ad laudem Dei, ut et Britannia benedictum in nomine Domini crederet et ne simplex Hibernia fidei sagenis relicta recideret. Sic Petro placuit aulam suam erigere in finibus occidentis, De porta Petri. ut e cancellis suis oues suas a fronte prospiceret, et a tergo germanam insulam contineret. Habet eum Italicus conclamantem, habet Anglicus quiescentem. 58 Ibi consistorium et litigium, hic confugium et latibulum. Ibi sepius fatigatus, huc se conferat feriatus. Ibi frequentia multitudinis, hic fomentum mansuetudinis. Ibi strepit populus, hic petit eum paruulus. Ibi causis notior, a curis hic liberior. 59 Ibi denique tumultus et negotia, hic tranquillitas per ocia.In Roma auctoritas, in Cestria affectus.

Excerpt 23

Huc usque de porta Petri. Hec prope portam Petri dicenda duximus, Dei nostri bonitatem humiliter deprecantes, ut ciuitas Cestria, quae tanti ducis antiquitus templum sibi struxit in terris, patrocinantis affectum experiatur in celis. 60

Set nunc iam nobis de Libro Regum ueniat insigne testimonium, accedat de Veteri Testimento uidua Sareptana,De uidua que pauit Heliam. que nostre assercionis propositum uideatur accingere, plena consonantia. 61 Quae uoluit colligere duo ligna, quae uoluit comedere moritura, nesciens in instanti futurum, quod fuerat posterioribus seculis proferendum, gaudia permissi cumulant inopina dolores, 62 nesciens a Deo sibi missum hospitem, qui liberalitatem remunerans, farine ydriam fecundaret ac longam lechito infunderet largitatem. Eleganter autem scriptura preueniens, hanc uiduam uocat uidelicet per prophetiam pulcre nimium et preclare cum necdum lapsu temporum et annorum uir eius inclinato capite spiritum emiserit in monte Caluarie. Ipsa tamen alto et uenerabili sacramento ante tempus passionis Christi colligere uidebatur ligna crucis ChristiMisterium crucis in uidue lignis., proiecta et proculcata a perfidis Iudeis, set per illuminationem gratie et fidem filii Dei dulcia nimis et amabilia Christianis. Comodet itaque nobis hec duo ligna, ut tradamus unum precursori Domini atque ipsius portario, alterum uero committamus Virgini et Arcangelo, quatinus a uentis quattuor pie nobis et prouide consulentes, consolationem gratie et protectionem custodie optineant sedi sue et ciuitati nostre,¶Intelligat prudens lector consequentiam. ut priores duo unum lignum erigant in porrectum et directum ad lineam ueritatis, sequentes duo alterum lignum applicent et uniant ad leticiam caritatis. Sicque fiet ut in exitu portarum et extensione platearum nostrarum, commemoretur nobis crucis uitale signum et uenerandum misteriumIn Cestria est euidens in plateis. et quod in orbe credentibus pacem et presidium, hoc in urbe manentibus, salutem infundat vi et gaudium.

Set iam duabus portis, Iohannis et Petri, uidelicet orientali et occidentali , utcumque vii pertactis, ad Virginis portam deinceps ueniendum est,Incipit de porte Virginis ut etiam inde aliquid dicere satagamus, prout dicendum dederit Virginis sponsus. Vbi ueemens amor indigenarum trahit affectum, set dignitas materie terret elinguem, uolentem aliquid reponere ad competenciam loci et ciuium caritatem. Verum quia erudito lectori multum dissimiliter sapit stilus et stilus, qui omnem literam componit ad libram et ibi circumferre satagit explorationis oculum, ubi bauosus et brutus nec suspicatur aliquid inquirendum,¶Vere dicitur hoc, ¶nullus color ceco quia caret oculo. demus tamen operam viii , ut literatis sensibus, non tam limatum eloquium, quam lucida porrigatur euidentia rerum. Res et enim ipse multociens etiam sine literis habent linguam suam, que interius absque lectione uel uoce, mentem oblectentur humanam. 63 Itaque portam aquilonis Virgini assignauit miris racionibus omnium rerum conditor et iustissimus ordinator Deus.

Excerpt 24

De foco furente qui nulli fauet. Item ignis inuadit plateas ciuium, 64 incipit lambere lucella temporum et annorum, structa sternere, partis non parcere, pulcra planare, peccata punire, edes euertere, animos mestissimos reddere, deicere decorem, inducere uastitatem, cognicionem aduentantibus tollere, confusionem manentibus importare. In memoriam uenit nomen illud absque monitore, uenit in mentem uocabulum uenerabile, strepit populus, petit paruulus, gemit infirmus; De porta Virginis. Virgo recolitur, Virgo recensetur, Virgo memoratur, quasi dormiens excitatur, quasi in uiam posita reuocatur, 65 quasi in alto consistens inuocatur. Non est in populo tam simplex neque fatuus qui tunc nesciat ethimologiam nominis eius. Wereburga quia tuens urbem. Ipsa comuni necessitate quasi fortissima prece pulsatur et petitur aduenire flammarum insanias mitigare, dampna, pauperiem, opprobium declinare. Nichil amplius formidatur quam ne differat uel moretur. Ibi necessario innotescit eius nominis euidentia.

Excerpt 25

Set quam in scriptura Job tam eleganter asseritur, nichil in terra fit sine causa (Job 5:6), utinam perpendat et attendat saltem literatus Cestrie habitator,¶Quare Virgo ab aquilone. quo iudicio, qua dispositione, portam aquilonis uirginali custodie Deus omnipotens uoluit consignare. Cum enim ipse dixerit per prophetam ab aquilone pandetur omne malum super faciem uniuerse terre (Jer 1:14), uideretur non solum consequens, set etiam necessarium contra fornacem dolorum non tam uirilem manum et dexteram, quam et uirtutem robustam, ualidam, numerosam uigilanter opponere. Vbi namque omne malum panditur et omnis malicie auctor insidiatur, percutit et bachatur unius Virginis simplicitas et innocentia, sustinere uel sufficere a quo crederetur? Veniret contra aquilonis maliciam frigidam, inuidiam feruidam saltim precursor ille qui regem errantem prophetica auctoritate corripuit,In Jeremia est frigida cisterna que ix malicia ibidem interpretatur. 66 ueniret Petrus, qui concilia calcans impiorum principibus restitit, ueniret ipse Michael ad nota luctamina, qui draconem uicit. Numquid in parte et ex parte periculosa Virginem statuisse dicetur ceca fortuna? Aut de tribus prenominatis si nullus dimittere debuit portam suam , habet plures alios nostra ciuitas ex munere Saluatoris uigiles idoneos et excellentes, assumeret sibi contra maliciam aquilonis seruatorem Jacobum apostolum 67 uel certe confessorem Martinum , 68 aut etiam Olauum amabilem atque preciosum. 69

Excerpt 26

Pari litera lucet in rebus, qualiter assidue uel in Hiberniam recedentes, uel in Angliam reuertentesSi hoc contueris, cur non confiteris? ibi suaue capiant refrigerium, sollempne contubernium, a sole et imbribus tectum, utrumque dedicantes et moras pariter et meatum. Ibi statiuas ordinant, ibi tempora nectunt, concordiam uenti et maris expectant. Dat regia uirgo refectionem, fatigatis requiem, fessis ab unda uel itinere reparationem. Recedens inde, retenta memoria, reparatus apud se dicet: populus iste Domini est et de terra eius egressi sunt (Ez 36:20), corus sanctorum, liberale collegium; mella fluant illis, ferat et rubus asper amomum (Virgil, Ecl 3.89).Nullus mutus nisi qui malignus. Si fuerit homo, reputabit. Si pecus fuerit, redditor Deus erit. Inter tot uenientes impossibile est, ut ipse non ueniat qui dixit, cuius dictum non preterit, hospes fui et suscepistis me (cf. Matt 25:35). Quod sensum alium uel certe ueriorem non habet, quam uos ciues eritis in mea ciuitate. Omnibus par uotum est, regem suscipere non solum libenter set etiam optanter hospicio, certis quod uberius suo remunerentur obsequio.De porta Virginis. Quis regem celi fouere ducat non solum fructuousum set etiam gloriosum? Aut ipse patietur panem artum et aquam breuem (Isa 30:20), ubi uiderit feruidam fidem?

Edes denique memorata uelut Dei castra fouet in Cestria, 70 uidimus momentis nostris quod utinam maneat sempiternis. Quod siquis sciolus rerum et locorum permiserit euidenter et breuiter inferre uerum, cognationem exigit porta cum patria, quod cuidam innotuit experientia propria, qui plusculum in pane contractior et constrictus a panis fuit erogatione semotus. 71 ¶Recordetur qui intelligit quod hic legit, quod scriptor honeste tangit. Illud etiam intuendum, qualiter ipsum uirginis monasterium ambiatur quatuor mansionibus alborum monacorum , 72 . qui Reginam celi profitentur dominam, 73 ad consolationem presentis exilii et requiem futuram. Nam a fronte Cumbermare et a tergo Basinwerc et a lateribus, ad euidentissimum modum crucis, competenter et pulcre distinctis spaciis a quattuor monasteriis, uelut preconum laudibus comendatur, ut almum et album sit quicquid medium inuenitur. 74 Quippe instar uitalis ligni et dominici patibuli, que ab oriente in occidentem protensa sunt, paululum longiora sunt, et que ab aquilone in austrum, iuxta transuersum crucis lignum, breuia sunt.

Que percipit lector, nonne perspicit habitator? Quociens recordamur, animo reparamur. Rebus ostenditur quod stilus loquitur.

Excerpt 27

Iste est igitur Michael prepositus Paradisi, quem honorificant x angelorum ciues, per quem Deus uoluit glorificare Cestrenses. Et quo ante diuinitatis aspectum dignior assistit, eo dulcius in suo ministerio Cestriam complectitur et custodit. Et qui de arce celesti auctore Deo conatus impios eliminauit, ipse Cestrie inimicos propellit et extinguit. Qui etiam, prudentiores ammonens consequenter, ad austrum posuit tentorium suum ut quos ab aquilonis latere gloriosa uirgo Wereburga uictores probat, ad uerum requiem et meridianam lucem ipse perducat. xi Michael et Wereburga. Isti enim simul unius platee duo inicia sortiti, conuenientissime susceperunt asseruandas portas geminas quia semper est angelis cognata uirginitas. Hec prope portam Angeli dixisse sufficiat, ut ad ea, que secuntur, series destinata pertendat.

Quod si recapitulari breuissime quatuor ingressus portarum placet:Recapitulacio. Iohannes uigilat ab oriente ut felicitas oriatur, Petrus ab occidente ut iniquitas moriatur, Wereburga ab aquilione ut hostilitas confundatur, Michael a meridie ut eternitas conferatur. Qui et alios secum habent excellentissimos et idoneos urbis uigiles et ciuium protectores qui sufficiant et suaue ducant habitatores amplecti et fouere et ante Dei presentiam precibus comendare.Limphas Dei quo plus biberis, dulciores inuenies; hoc habet usus, crede ueteribus. Nam cum pleni sint dulcedine et sanctitate, in eternitatis fonte bibunt, quam misericorditer et benigne pupillis oporteat prouidere. Haec de quatuor portis tuis pingenda credidi, ciuitas Cestria, ut quod habet lector in litera, teneat habitator in oculis et memoria. Memor tui sit superna pietas et eterna clementia, quae me olim in primis annis aluisti et cum nequirem discernere inter opposita, 75 literis instituisti. Aucta sis Dei beneficiis et celesti misericordia, dulcis et alumpna prouincia, merearis auxilium et protectionem apud uniuersitatis Auctorem. Aperiat tibi sua uiscera, qui nostras lauit maculas in columpna sancte crucis arborea et in eius gratuleris nomine qui plenus est nectarea pietate.

Prospiciat paci tue gloriosa uirginum uirgo, 76 que purissimum pectus aperuit uestiende ueritati, ut possemus in terris filium Dei quamuis indignis et culpabilibus oculis intueri. Et ipsa enim misterio dulci duas sibi uoluit basilicas infra muros tuos edificari euidenter ostendens quod et te protegat in presenti et eternam tibi, si grate seruias, uitam, sufficiat emereri. In una comes caput ciuium cum sua curia pro more obseruat diuina sollempnia, 77 in altera basilica miraculum prebetur cum muliebris sexus mirabiliter preliatur. 78 Dormis dilectissima ciuitas ad spectaculum; negligentia tibi grauat palpebras oculorum. Curris frequenter aspicere canum rictus, ferocias molosorum, quam horrende tauros lacerant et artus ursorum. Ante annos paucissimos erumpens extra muros prosiluisti, omnis etas, sexus, condicio cucurrit, uix anicula sub tecto remansit, De colludio illo, ante Iohannem filium regis et Filippum de Wirescestria xii . 79 spectari duos armis septos et equis impositos, quadam loci planicie ut fidenter dicam futurorum presagio contendere, 80 cum pro suo modo sine militari exercitio, tamen uirtute uesana coram filio regis et quodam altero de proceribus regni sine ludo luderent et pro laude labili multis intuentibus actis calcaribus et calentibus animis decertarent. Ibi tamen iuxta uotum tuum Anglus preualuit et emulum insecutus artauit, ut maiorum tumor ceperet et minorum tenor cresceret,Nota hoc. pluribus illud spectantibus prudentibus aliud expectantibus. Set siue hec magna signauerint, siue modica, siue nulla, uacante nugacitatis aspectu, confer te ad spectacula puritatis, pulcritudinis, pacis, pensa quam pium, quam preciosum lucere in terris uitam angelorum. Habes non extra set intra murum, De sanctimonialibus, ancillis Dei. merum et mirandum uirtutis argumentum.

Excerpt 28

Itaque lector meus attendat, qualiter ipsa domina nostra uirginum Virgo, quam, sicut res docent, duas habere memorie sue basilicas diximus infra muros urbis,De basilicis Domine nostre, benedicabilis Marie . terciam sibi constitui placuit extra muros, uicinam ecclesiae Iohannis Domini precursoris, 81 pulcro ueraciter ordine, gestorum plenissima racione. Nempe apud Nazareth Galilee, olim saluata ab archangelo, cum concepisset de spiritu sancto plena gaudiorum, propter salutem orbis terrarum, exurgens cum festinacione abiit in montana (Luke 1:39) et intrauit domum Zacharie et salutauit Elisabeth (Luke 1:40) cognatum suam. Nimirum ex celesti nuncio et comuni gaudio omnium conditorum suaue nimis ac sullime editura colloquium, pariter et seni ac prouecte mulieri ipsa expedicior et liberior, facilior et fecundior, quamuis altior et eminentior tamen uirgo iuuencula, prebitura pietatis obsequium, iam in suo portans utero filium, qui postea lauit pedes apostolorum.

Iustissime igitur atque pulcherrime apud nostram Cestriam, pro sua matre matri Domini quasi refundens uicem¶De processione que sit festis diebus a clericis Cestrie inter duas basilicas . suae in Christo familie, inspirauit Iohannes Baptista consuetudinem, ut festis temporibus atque dominicis diebus, coris incedentibus et uocibus dulcissimis resonantibus, gloriosae uirginis ac Domini genitricis ecclesiam deuotissime satagant uisitare et consuetis officiis pro more uenerabilis cleri, ad Eterni Regis gloriam officiosissime salutare. Veraciter tanquam diceret Baptista clarissimus sibi ministrantibus rebus simul et racionibus. Quia tria uidentur in temporibus, semel, sepe, ac semper,Semel, sepe, semper: unum montanis Iudee, alterum Cestrie, tercium in eternitate. per humilitatem et iusticiam contendere satagamus, 82 et reddamus regine celi officii et gratie fecundissimum fenus, ut crescentibus comodis, quia semel in terris dignata est meam matrem salutare, nos ei sepe curemusdignissimas laudes salutando refundere, quatinus eius gloriosis precibus mereamur in celis, semper et aeternaliter himnos nostros cum angelis sociare.

Hec cum ita sint, ut dicamus pauca que restant: intendat Cestriae habitator, exeunti portam orientalem, qualiter ei trinus uiarum trames aperitur et pulcra super locorum uocabulis, que se offerunt, consideracio inuenitur; nec solum pulcra, set etiam iocunda. Nam progressus paululum a ciuitate si directus incedit, statim a fronte uenientem locus excipit, quem nominant Villam Christi;De triuio Cestrie quod aperit exeuntibus et plures latuit de proxime uicinis. si uero flectit ad dexteram alter locus, quem uocant incole, Veterem Vadum; si autem uertitur ad sinistram, uenitur ad locum, quem de latibulis insidiantium, recte dicunt Vallem Demonum.

Vt autem nos ex manifesta re xiii utamur morali racione consequenter omnia occurrunt, quia Christum inuenit uerum orientem, qui recte tendit; qui declinat in dexteram contra scripturam prohibentem deuiasse ad ultimum se probabit; qui flectit in leuam, lesionem uitare non poterit. Errores autem contrarios hinc inde sic accipiamus, ut errantium dextera uideatur esse superba iusticia, leua autem segnis morum custodia et in qualibet harum deuius, a dextris mordeatur a draconibus, a sinistris spolietur a latronibus, ut experimento tactus in reliquum rectus discat incedere et pro sua salute deuia declinare. Legitur enim, inter uicia contraria, medius limes uirtus est (cf. Horace, Epistulae 1. 18. 9). Et noster Iohannes: dirigite uiam Domini, rectas facite inquit semitas Dei nostri (Luke 3:4) 83 , quia, qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter. Et sepe felicius ac melius ualefacit humanis rebus simplex et innocens uita quam uersutus sensus et alta sapientia. Nam qui, per confidentiam meriti uel contumatiam sullimis ingenii, regiam inter errores medios uiam relinquit,Nota. superbos anfractus in gaudium non transmittit, qui ad dextram uel leuam temere declinauit. Vnde colligitur nichil utilius, nichil melius, quam in progressu uiarum uelut in porta urbium recte incedere ac recte uiuere, quia per linearum ductum itineris ad lucem tenditur orientis. 84

Illud etiam omnimodis attendatur, quod uelut simplex et originale quoddam rei uocabulum lingua Saxonica, Cestria, ciuitas dicitur,Nomen. sicut euidenter et lucide claret intuentibus ex compositione. Sic enim teste historia Claudiocestriam appellamus, quam Romanus imperator Claudius exstruxit, Leircestriam quam Britonum rex Leirus constituit, Rofecestriam, quam teste BEDA, Rof quidam uir primarius antiquitus possedit ac tenuit. 85 Itaque prudenter aduertat saltim inter nos manens literatus habitator, non sine causa leuiter ac lusorie contigisse, cum cetere urbes ex loci situ uel memoria constructorum seu accidenti aliquo uocabulum sint sortitae xiv , nostra Cestria nomen resonet maternum, magnificum, singulare. 86 Quod nos excellentie deputemus, quia cum potentissimos paradisi, pios seruatores habeamus, fauore illorum et precibus, custos est nostri capitis Christus. Tunc enim ueraciter ac uitaliter ciuitas deputatur, cum in omni tempore omnium Deus eam seruare ac saluare dignatur. Quod si non fouet per gratiam, frustra uigilat qui custodit eam. Et tunc lapsus suos per lacrimam loquitur, quam sibi deuotam Dominus perire non patitur.

Si quis autem petit, uel in pleno, uel in proximo, secundum habitionem xv morum prouinciales tangere,De moribus prouincialium. instar reliquorum uiuentium pro locis terrarum, ceteris Anglis in parte dissimiles in parte meliores, in parte inueniuntur equales. 87 Videntur autem in primis quod est optimum, secundum generale specimen morum, conuiuio comunes, cibo alacres, hospicio liberales, ira facilies, lingua labiles, subiectionis ac seruitutis impatientes, afflictis clementes, pauperibus compassibiles, cognatum sanguinem fouentes, labore parcentes, felle dupplicitatis immunes, edacitate nil graues, molimina nescientes, per usurpatum sepe licentiam aliena mutantes, siluis ac pascuis habundantes, carne ac pecore diuites, Britonibus ex uno latere confines et, per longam transfusionem morum, maxima parte consimiles. Illud eciam intuendum, qualiter Cestrie prouincia, Lime nemoris limite lateraliter clausa,De Lima nemore. quadam a ceteris Anglis priuilegii distinctione sit libera et per indulgentias regum atque excellentias comitum magis in cetu populi gladium principis quam coronam regni consueuit attendereComiti paret regem non pauet. et in suis sinibus etiam maximas negociorum discussiones licenter ac liberius explicare. 88 Hec igitur Hibernis receptoria, Britannis uicina, Anglorum sumministratur annona xvi , situ eleganti, portarum positione antiqua, duris experimentis exercitata, amne xvii pariter 89 et oculis decora, secundum nomen suum ciuitatis uocabulo digna, sanctorum uigili cincta custodia et per misericordiam Saluatoris diuinitatis semper auxilio communita.

Ista pro nostro modulo de Cestrie sinibus xviii siue locis dicenda duximus, reponentes ei uel parua munuscula, que prima nobis ubera protulit et temporum contulit alimenta, sinceriter optantes aliquem beniuolum super alumpno loco maiora simul et meliora dicere et in laudem nominis Dei Cestriam uenerabiliter eminere.

Apparatus Criticus

i.
bone] bene Bod Back to context...
ii.
Michaelis explicitas] explicitas Michaelis ta Back to context...
iii.
dampnat] qui dampnat Bod Back to context...
iv.
Unde] Unum ta Back to context...
v.
Hec] Hoc ta Back to context...
vi.
infundat] infandat ta Back to context...
vii.
utcumque] utrumque ta Back to context...
viii.
operam] opera ta Back to context...
ix.
que] qui ta Back to context...
x.
honorificant] honorifi bod Back to context...
xi.
perducat] producat ta Back to context...
xii.
Wirecestria] Warecestria ta Back to context...
xiii.
manifesta re] manifestare ta Back to context...
xiv.
sortitae] sortite ta Back to context...
xv.
habitionem] habitationem ta Back to context...
xvi.
annonam] annona ta Back to context...
xvii.
amne] anime conj. ta Back to context...
xviii.
sinibus] finibus ta Back to context...

Footnotes

1.
Lucian's startling opening sentence anticipates his emphasis on the ways in which the study of everyday places and events can give rise to a better understanding of the nature of God. Back to context...
2.
No adjective *penetrax is listed in the DML; a more normal choice would have been penetrabilior. Back to context...
3.
This introductory section is riddled with imagery referring to eyesight (oculum, 'eye'; uisus, 'the power of sight'; aspectus, 'the act of looking') and the intellect (intellectum, 'the understanding'; sensus, 'insight'). Back to context...
4.
This is a conventional justification for the study of history: In his preface to his Historia ecclesiastica, Bede offered similar reasoning: ‘Should history tell of good men and their good estate, the thoughful listener is spurred on to imitate the good; should it record the evil ends of wicked men, no less effectively the devout and earnest listener is kindled to eshew what is harmful and perverse’: Colgrave and Mynors, 1969, 3. Back to context...
5.
Lucian's De laude Cestrie begins with a long meditation on the ways in which men can learn something of the nature of God from a close examination of everyday events and locations. Back to context...
6.
Recludo is here used in its standard medieval sense 'shut off' rather than its classical sense, 'open, reveal'. Back to context...
7.
Lucian points out that God's mercy is available to all, whether or not they are willing to adopt the techniques he suggests for understanding God through the contemplation of post-lapsarian earth. He uses pulvis, 'dust' as a metonym for 'the earth'. Back to context...
8.
Lucian has just concluded a long meditation on the possibility of understanding the divine through the observation of daily life, the sweetness of the voice that calls men to heaven (elaborating Matt 11:28), the saints who responded to this voice, Christ who came to earth in human form, and the benefits of companionship in spiritual labour. The conclusion of this meditation is marked by a paraph mark, and a marginal note intendentis conclusio, 'the end of the exploration'. Back to context...
9.
This 'most beloved brother and lord' is Lucian's anonymous patron, who seems to have been a canon of St John's. Back to context...
10.
This clause is the only citation in the DML for notio in the sense of 'acquaintance'. Back to context...
11.
Lucian may be punning on potauerit, 'will drink' here. Back to context...
12.
Patristic and later authors often use precursoris Dei ('precursor of God') as a circumlocution for John the Baptist: see, in particular, Luke 1:76: praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius ('for thou shalt go before the face of the Lord to prepare his ways'). Back to context...
13.
Lucian gives us a rare insight into his life here, telling us that he received his basic education at St John's. Back to context...
14.
This clause is one of two examples cited in the DML of the past participle of literare, literatus, meaning 'literary'. Back to context...
15.
Lucian's patron was probably a member of the secular community attached to St John's, so literally as well as metaphorically clericus. Back to context...
16.
For de facili as an adverb meaning 'easily, readily', see DML 'facilis' 1(e). Back to context...
17.
This maxim is a version of Matt 20:16 ('So shall the last be first, and the first last'). Back to context...
18.
sancta ... superbia, 'holy pride', is defined by Sedulius Scotus as when someone glories, like the apostles, in afflictions on behalf of Christ (Collectaneum miscellananeum 13.14.46) . Back to context...
19.
These three quotations from the New Testament emphasise the worthlessness of human praise compared to divine favour which has been merited. Back to context...
20.
It is unclear what Lucian means by sicut disparat litera. He may be referring to the slight similarity between the words fatuum and fortem, in which case, we might translate 'just as the [change of] letter makes the distinction’; alternatively, if litera singular is taken to mean 'letters, literature', we might translate 'literature indeed makes a distinction'. Back to context...
21.
Lucian suggests his patron's ability to disregard the layman's praise comes from John the Baptist, the dedicatee of the cathedral community. The phrase amicus sponsi, 'friend of the bridegroom', comes from John 3:29, where John says he is content to be the best man at Christ's marriage to the Church. Lucian uses harundo luti, 'reed in the mud', as a metonym for the instability and inferiority of earthly life. Harundo presumably refers to Matt 11:7 and Luke 7:24. Back to context...
22.
consimilare is not listed in either the DML or the OLD. For spiders' webs as an image of the fragility of human works, see Isa 59:5, Osee 8:6. Back to context...
23.
Compuncte, 'remorsefully', is not listed in the DML. Back to context...
24.
Lucian continues to discuss the insignificance of praise, and to reflect on his meeting with his patron. Back to context...
25.
DML lucidus, 5(c) 'perspicacious', citing only Lucian. Back to context...
26.
Lucian addresses his patron here; his patron's 'people' can be understood as the community of St John's and Cestrians more broadly. Back to context...
27.
Lucian uses propheta, 'prophet' in the sense 'spokesman of God'. Back to context...
28.
Lucian seems to be invoking (Ps 138:5), where David observes God's total knowledge of past and future. Back to context...
29.
The name of the archdeacon of Chester when Lucian was writing does not seem to be identifiable. Back to context...
30.
We might prefer to read benedicens here. Back to context...
31.
Bauosus, 'drivelling, dull-witted', an adjective formed from baua, 'saliva' (derived from OF bave), is only attested in the DML by a quotation from Lucian. Back to context...
32.
Lucian subsequently describes how Werburgh prevented a major fire damaging Chester, stating that ibi necessario innotescit eius nominis euidentia, 'there she lived up to her name', alluding to its Old English etymology. Back to context...
33.
Lucian has just described the provisions Solomon made for his kingdom, narrated in 3Kings 4:22-30 Back to context...
34.
We might amend to mutantur. Back to context...
35.
Peter's martyrdom may have occured in A. D. 64 and is described in the Apocryphal Acts of St Peter. Back to context...
36.
Chester's place at the centre of Peter's concerns (medulla cordis) mimics the place of his church in the centre of the city (in centro urbis). Back to context...
37.
Note the paronomasia between totus, 'whole' and tutos, 'safe'. Back to context...
38.
DML only cites Lucian for Planatio in the sense 'explanation, exegesis'. Back to context...
39.
i. e. Norway, the legendary homeland of the Normans, as an interlinear gloss, Norweiam, makes clear. Back to context...
40.
It is slightly obscure what happened: does Lucian mean the nearby waters were overfished and that the fisherman were killed fishing in more remote, dangerous waters? Back to context...
41.
The 'eternal bread which came from heaven' is Christ (see Jn 6:59). The prophets include Ez 5:5 and Ps 73:12. Back to context...
42.
Lucian urges Chester to appreciate God's generosity, and warns the city that he can relocate his treasure if Chester is ungrateful. Back to context...
43.
i. e. St Werburgh. Back to context...
44.
Lucian uses carcer, 'prison' as a metonym for post-lapsarian life on earth. It is not clear whether praedare should be taken in the usual sense of 'despoil', or in the rarer sense of 'provide beforehand'. Back to context...
45.
Lucian uses monte, 'mountain', as a metonym for heaven. Back to context...
46.
Lucian uses ualle, 'valley', as a metonym for the earth. Back to context...
47.
See Apoc 5:11. Back to context...
48.
Christian writers frequently described life as a pilgrimage to the true home, heaven. Back to context...
49.
Lucian implicitly compares Chester and Nineveh, a city destroyed by God for its pride. Back to context...
50.
John the Baptist, who first acknowledged Christ, must be the 'one on the watchtower', obliging us to identify St Peter as 'the one on the bishop's throne', alluding to his status as the first pope. This is awkward since the cathedral in Chester, the seat of the bishop of Coventry, was actually dedicated to St John. Back to context...
51.
Lucian imagines a dialogue between John the Baptist and Peter. John the Baptist is speaking here. Back to context...
52.
For this commonplace, see Lk 5:10, Back to context...
53.
i. e. St Peter. Back to context...
54.
Lucian alludes to another etymology of Cestria, namely castra, 'camp'. Back to context...
55.
Lucian inverts Christ's words by arguing that the church of the Holy Trinity is the base and foundation of the church of St Peter in Chester. Back to context...
56.

These two names are touched with red in the manuscript.

A 'Walter the Priest of Holy Trinity' witnessed a grant of land at Claverton (Ches.) to the Benedictine Nunnery of St Mary c. 1170: abstract in Calendar of the Patent Rolls ... Henry IV, i. 301 (no. 6); for the date Irvine 1907, 95. A Waltero ecclesiae sanctae Trinitatis presbytero ('Walter, priest of the church of the Holy Trinity') witnessed CCALS DVE 1/R1/2 (printed Ormerod 1882, i. 429), a document which records a transaction which occurred shortly after the celebration in Chester of Hugh de Nonant's consecration as bishop of Coventry on 31 January 1188. Taylor 1912, 26 also refers to a document witnessed by 'Andrew, chaplain of St Peters' and 'Walter the chaplain' witness a grant, but, unless the dating of c. 1225 is wrong, this document cannot be relevant: Calendar of the Patent Rolls ... Henry IV, i. 299 (no. 16), Irvine 1907, 98-9.

'Andrew the chaplain of St Peters' witnessed a charter of St Mary's, Chester's Benedictine Nunnery, in c. 1200: Irvine 1904, 16 (no. II).

Back to context...
57.
This and the next excerpt are just two samples of Lucian's long comparison of Chester and Rome. For further discussion, see Doran 2007. Back to context...
58.
Lucian conflates St Peter with the churches dedicated to his honour in Rome and Chester. Back to context...
59.
Lucian's remark that Chester is free from curae, 'cares', may be a pun on the Roman curia. Back to context...
60.
St Peter's stood several feet above street level on the remains of the headquarters of the Roman fortress. Distinctive fabric may have remained a visible part of the church into the eleventh century; see Laughton 2008, 41. This may explain why Lucian refers to the great age of St Peter's. It also makes his comparison between Chester and Rome even more resonant. Back to context...
61.
The story of the widow of Sarephta is told in 3Kings 17:9-16. Back to context...
62.
Notice Lucian's use of hyperbaton: gaudia is qualified by inopina and permissi qualifies dolores. Back to context...
63.
Lucian appears to use oblecto deponently here, a use not recorded in the DML. Back to context...
64.
Lucian describes the great fire of 1180 entirely in the present tense for rhetorical effect; in my translation, I have used the past tense for readability. Notice also Lucian's heavy use of alliteration in this passage. Back to context...
65.
It is possible that Werburgh's shrine was carried through the streets either in an attempt to avert the fire or to save her relics should the fire attack the monastery. Back to context...
66.
See Jer 6:7. Back to context...
67.
The status of St James's in Lucian's time is uncertain. His contemporary, Gerald of Wales, believed it to have been the last refuge of King Harold after his defeat at the Battle of Hastings. See Lewis and Thacker, 2005, 126. Back to context...
68.
The advowson of St Martin's belonged to the Orby family in the early thirteenth century, and later passed to St John's. See Lewis and Thacker, 2005, 141. Back to context...
69.
St Olave's was presented to St Werburgh's in 1119 by Richard the Butler. See Lewis and Thacker, 2005, 148. Back to context...
70.
Lucian alludes to the possible derivation of Cestria, the Latin name for Chester, from Latin Castra, 'camp', an etymology quoted by Bradshaw and interpreted as a reference to Chester's Roman history. Lucian christianises the etymology by making Chester a Dei castra, 'divine fortress'. Dei castra was indeed a common medieval Latin circumlocution for 'monastery' (DML castrum, 1c). Back to context...
71.
Lucian is punning here on the near homophones, porta, 'gate' and patria, 'suburb'. His point seems to be that the inhabitants of the suburb know St Werburgh's to nourish Chester, because they can receive both literal and spiritual bread from the monastery, that is, both alms and the eucharist. When Lucian was writing, St Oswald's parish covered a large area, including the North East part of the walled city, the abbot's manor of St Thomas outside the North Gate, and other monastic estates further afield. The chief place of worship for the parishioners was the altar of St Oswald in the south nave aisle of St Werburgh's. See Lewis and Thacker 2005, 150-1. Back to context...
72.
There is a cross-shaped diagram illustrating the location of these four monasteries in the lower margin of fol. 60v. It is reproduced as the frontispiece of Taylor 1912 Back to context...
73.
i. e. the Virgin Mary Back to context...
74.
Lucian is referring to Basingwork, Combermere, Stanlow and Poulton. Basingwork, Flintshire was founded in 1131 as a dependency of Savigny by Ranulf II. Combermere, another dependency of Savigny, was founded in 1133. Poulton and Stanlaw, both like Combermere in Chester, were daughter houses of Combermere founded in 1146x1158 and 1172 respectively. For further details, see Knowles and Hadcock, 1971, 110-28. Back to context...
75.
This suggests Lucian received an education in dialectic at St John's: see DML opponere, 13. Back to context...
76.
Lucian begins to talk about the Virgin Mary. Back to context...
77.
This is the church of St Mary on the Hill, granted by Earl Ranulph to St Werburgh's in the mid twelfth century. Back to context...
78.
This is the Benedictine nunnery of St Mary, founded in the mid twelfth century by Ranulph II. See Harris, 1980, 146-50. Back to context...
79.
Philip of Worcester was one of the household knights of Prince, later King John. He witnessed 15 comital acta before 1194 and reappeared in John's royal household: see Church 1999, 22. Taylor 1912, 10 suggests the combat took place in 1186, when John and Philip were waiting at Chester to sail to Ireland. The Annales Cestrienses imply that Philip was John's deputy in Ireland: Christie, 1887, 33, 35. Back to context...
80.
Given the anonymity of the two protagonists, it is difficult to say why their combat should have been a prognostication of future events (futurorum presagio). Back to context...
81.
This is the White Chapel, a chapel dedicated to St Mary within the precincts of St John's, which was in use as a grammar school in 1353. It was mentioned in the Domesday Book as a monasterium. Back to context...
82.
Lucian uses the exegetical technique of allegory to trace the historical and spiritual resonances of Mary's visit to Elizabeth. Note how he conflates the spatial (Judea, Chester) and temporal (eternity). Back to context...
83.
The wording of the quotation conflates several of the Gospel accounts (cf. Matt 3:3, Mark 1:3 and John 1:23). Back to context...
84.
This paragraph is an elaborate comparison of the geography of the area to the east of Chester and the correct trajectory of the Christian life. The lucem ... orientis, 'true east' is Christ. Back to context...
85.
For Claudius and Lear, see Geoffrey of Monmouth, Historia regum Britanniae (Thorpe 1966, 121, 81). For Rof, see Bede, Historia ecclesiastica, ii.3 (Colgrave and Mynors, 1969, 143. Back to context...
86.
Lucian's point is that, while other cities took their names from their founders, Chester derives its name from Old English ceaster, meaning 'city'. In other words, Chester is the vey essence of a city. Back to context...
87.
Several of the qualities Lucian lists are ambivalantly positive. despite his suggestion that they constitute quod est optimum . Back to context...
88.
This is an early example of the discourse of 'Cestrian exceptionalism', discussed ably by Barrett 2009. Back to context...
89.
Since Lucian elsewhere treats amnis, 'river' as feminine, Taylor's conjecture is unnecessary. Back to context...