Excerpt 4

Aderant et astabant ibidem duo religionis exterius ascripti titulo tonsura et tegumento (utinam interius inscripti moribus et merito), qui altius estimantes actum tuum compuncte 1 prouocabantur ad bonum, saltem ut perpenderent censura uigili, quam libere leuipenderes labia garruli. 2

Excerpt 5

Itaque recedens a te ac retractans trinum eo die tue sinceritatis obsequium, uidelicet occursum, alloquium et affectum; etiam interpretari cepi mecum trisillabum tue ciuitatis uocabulum, Ciuitas nostra trisillaba est; igitur interpretemur. uertendo ac uersando, si forte quod pluribus tegebatur, planum fieret; et quod latet languidos lucidis, 3 hoc est literas amantibus, eluceret. Iudicii tui censuram non potero formidare, qui sensa cordis inducor ex fiducia tue fraternitatis exprimere. Si male, si minus quicquam intulerim; unus risum, alter ueniam prestare curabit. Et tamen si quid erit consonum ad euidentiam rerum, literatus testimonium dabit et habitator assensum. Qui obseruat uentum non seminat et qui considerat nubes numquam metet (Eccl 11:4). Hoc in Salomone. Acceptet quisque ut uoluerit, ego pauca hec tibi scribo. Ubi comune sufficit et solatur exemplum, quia quantumlibet fuerit uiator simplex et sanctus, uicum et mansiones hominum tam fortunatus non poterit pertransire, ut ei parcens uel deferens impudentia canum a latratu ualeat abstinere. Nec tamen in eos ipse peccat aut prouocat, set canes irrationabilis usus ad rabiem tumultus inflammat.Canes ut canes agunt. Set nos, meliora sperantes, quia modica non parent et terre contigua uenti pertranseunt, accingamur ad reliqua simplicitatis instancia.

Excerpt 6

Ego uero de tua tuorumque bonitate presumens, 4 Scriptor ad contribules. quibus consatus et fotus in Dei misericordia, temporis tractus, hactenus duxi, cum satis gratum censeam, uel calamo uel colloquio, tanquam cum karissimis, conferre uobiscum, capitalem prouincie locum utinam possem preconio ad homines, prece ad Deum, clarissime comendare. Quae et indigenis notior et diligentibus est decora. Qui meliorem querit, compede non tardatur.

Excerpt 7

Itaque, mi domine frater, ut michi uidetur, aut propheta fuit aut prophetam consuluit, 5 Tanta est consonantia. qui cuitatem tuam primus instituit, qui situm delegit, qui nomen aptauit. Ut enim de presentibus et modernis dicam, ut anteriora non taceam, ut antiqua contingam, 6 ideo fortasse dicta Cestria quasi cis tria, eo quod in tribus uideatur esse constructa.Unde i Cestria prima interpretacio: literatus episcopus, liberalis archidiaconus, lucidus clerus. Trino ut constat modo, rebus attestantibus, hodie cernitur clara, quia literatum habet episcopum, liberalem archdiaconum, 7 lucidum clerum. Quem iccirco dicam lucidum, quia sibi inuicem et ad extraneos, bonum pariter et benignum, beniuolum atque benedictum et benedicentes 8 in Iohanne Baptista, Dominum Iesum Christum. Si autem michi obicit quis interpretatum me quidem consequenter et recte, set non stabiliter et extente,Et si mutatur, set nunc ita cernitur. propter rotam uolubilis mundi et maliciam dierum posse fieri, ut sortiatur ipsa ciuitas episcopum, non ut nunc, set illiteratum, hebetem, et bauosum; 9 archdiaconum auarum, odilibilem, et obscurum; clerum non lucidum quidem set liuore mutuo et libidinum fece, inferni clibano deputandum, queramus aliam interpretacionem ad reficiendam studiosi mentem, ut si priorem contigerit deperire, consonanter possit secunda succedere.Secunda interpretacio Cestrie.

Apparatus Criticus

i.
Unde] Unum ta Back to context...

Footnotes

1.
Compuncte, 'remorsefully', is not listed in the DML. Back to context...
2.
Lucian continues to discuss the insignificance of praise, and to reflect on his meeting with his patron. Back to context...
3.
DML lucidus, 5(c) 'perspicacious', citing only Lucian. Back to context...
4.
Lucian addresses his patron here; his patron's 'people' can be understood as the community of St John's and Cestrians more broadly. Back to context...
5.
Lucian uses propheta, 'prophet' in the sense 'spokesman of God'. Back to context...
6.
Lucian seems to be invoking (Ps 138:5), where David observes God's total knowledge of past and future. Back to context...
7.
The name of the archdeacon of Chester when Lucian was writing does not seem to be identifiable. Back to context...
8.
We might prefer to read benedicens here. Back to context...
9.
Bauosus, 'drivelling, dull-witted', an adjective formed from baua, 'saliva' (derived from OF bave), is only attested in the DML by a quotation from Lucian. Back to context...