Excerpt 28

[Folio 111v]

Vt autem nos ex mani
festa re i utamur morali racione consequenter omnia
occurrunt,
quia Christum inuenit uerum orientem, qui
recte tendit;
qui declinat in dexteram contra scripturam
prohibentem deuiasse ad ultimum se probabit;
qui flec
tit in leuam,
lesionem uitare non poterit. Errores
autem contrarios hinc inde sic accipiamus,
ut errantium
dextera uideatur esse superba iusticia,
leua autem segnis
morum custodia
et in qualibet harum deuius, a dextris
mordeatur a draconibus,
a sinistris spolietur a la
tronibus,
ut experimento tactus in reliquum rectus
discat incedere
et pro sua salute deuia declinare.
Legitur enim, inter uicia contraria, medius limes
uirtus est (cf. Horace, Epistulae 1. 18. 9)
.
Et noster Iohannes: dirigite uiam Domini, *** rectas facite inquit semitas Dei nostri (Luke 3:4) 1 , quia, qui ambulat
simpliciter, ambulat confidenter.
Et sepe felicius ac
melius ualefacit humanis rebus simplex et innocens
uita quam uersutus sensus et alta sapientia.
Nam
qui, per confidentiam meriti uel contumatiam sullimis
ingenii, regiam inter errores medios uiam relinquit,Nota.
superbos anfractus in gaudium non transmittit, qui
ad dextram uel leuam temere declinauit.
Vnde
colligitur nichil utilius, nichil melius,
quam in progres
su uiarum uelut in porta urbium recte incedere
ac recte uiuere,
quia per linearum ductum itineris
ad lucem tenditur orientis. 2

Illud etiam omnimodis
attendatur, quod uelut simplex et originale quoddam
rei uocabulum lingua Saxonica, Cestria, ciuitas dicitur,Nomen.
sicut euidenter et lucide claret intuentibus ex
compositione.
Sic enim teste historia Claudiocestriam
appellamus,
quam Romanus imperator Claudius ex
struxit,
Leircestriam quam Britonum rex Leirus con
stituit,
Rofecestriam, quam teste BEDA, Rof quidam
uir primarius antiquitus possedit ac tenuit. 3
Itaque
prudenter aduertat saltim inter nos manens literatus habitator,
non sine causa leuiter ac lusorie
contigisse,
cum cetere urbes ex loci situ uel memoria *** constructorum seu accidenti aliquo uocabulum sint sor
titae ii ,
nostra Cestria nomen resonet maternum, magnifi
cum, singulare. 4
Quod nos excellentie deputemus,
quia cum potentissimos paradisi, pios seruatores habeamus,
fauore illorum et precibus, custos est nostri capitis Christus.
Tunc enim ueraciter ac uitaliter ciuitas deputatur, cum
in omni tempore omnium Deus eam seruare ac salua
re dignatur.
Quod si non fouet per gratiam, frustra uigi
lat qui custodit eam.
Et tunc lapsus suos per lacri
mam loquitur,
quam sibi deuotam Dominus perire non patitur.

Si quis autem petit, uel in pleno, uel in proximo, secundum
habitionem iii morum prouinciales tangere,De moribus prouincialium.
instar reliquo
rum uiuentium pro locis terrarum,
ceteris Anglis in parte
dissimiles
in parte meliores, in parte inueniuntur
equales. 5
Videntur autem in primis quod est optimum,
secundum generale specimen morum, conuiuio comunes,
cibo alacres, hospicio liberales, ira facilies, lingua labiles, subiectionis ac seruitutis impatientes, afflictis clementes, pauperibus compassibiles, cognatum sanguinem fouentes, labore parcentes, felle dupplicitatis immunes, edacitate nil graues, molimina nescientes,
per usurpatum sepe licentiam aliena mutantes,
siluis ac pascuis habundantes, carne ac pecore diuites, Britonibus ex uno latere confines et, per longam transfu
sionem morum, maxima parte consimiles.
Illud
eciam intuendum,
qualiter Cestrie prouincia, Lime nemoris
limite lateraliter clausa,De Lima nemore.
quadam a ceteris Anglis priuilegii
distinctione sit libera
et per indulgentias regum atque
excellentias comitum magis in cetu populi gladium
principis quam coronam regni consueuit attendereComiti paret regem non pauet.
et in
suis sinibus etiam maximas negociorum discussiones licenter ac liberius explicare. 6
Hec igitur Hibernis recepto
ria, Britannis uicina, Anglorum sumministratur annona iv ,
situ eleganti, portarum positione antiqua, duris ex
perimentis exercitata,
amne v pariter 7 et oculis decora,
secundum nomen suum ciuitatis uocabulo digna, sanctorum
uigili cincta custodia
et per misericordiam Saluatoris
diuinitatis semper auxilio communita.

Ista pro nostro
modulo de Cestrie sinibus vi siue locis dicenda duximus,
reponentes ei uel parua munuscula, que prima nobis
ubera protulit et temporum contulit alimenta,
since
riter optantes aliquem beniuolum super alumpno
loco maiora simul et meliora dicere
et in laudem nominis Dei Cestriam uenerabiliter eminere.

Apparatus Criticus

i.
manifesta re] manifestare ta Back to context...
ii.
sortitae] sortite ta Back to context...
iii.
habitionem] habitationem ta Back to context...
iv.
annonam] annona ta Back to context...
v.
amne] anime conj. ta Back to context...
vi.
sinibus] finibus ta Back to context...

Footnotes

1.
The wording of the quotation conflates several of the Gospel accounts (cf. Matt 3:3, Mark 1:3 and John 1:23). Back to context...
2.
This paragraph is an elaborate comparison of the geography of the area to the east of Chester and the correct trajectory of the Christian life. The lucem ... orientis, 'true east' is Christ. Back to context...
3.
For Claudius and Lear, see Geoffrey of Monmouth, Historia regum Britanniae (Thorpe 1966, 121, 81). For Rof, see Bede, Historia ecclesiastica, ii.3 (Colgrave and Mynors, 1969, 143. Back to context...
4.
Lucian's point is that, while other cities took their names from their founders, Chester derives its name from Old English ceaster, meaning 'city'. In other words, Chester is the vey essence of a city. Back to context...
5.
Several of the qualities Lucian lists are ambivalantly positive. despite his suggestion that they constitute quod est optimum . Back to context...
6.
This is an early example of the discourse of 'Cestrian exceptionalism', discussed ably by Barrett 2009. Back to context...
7.
Since Lucian elsewhere treats amnis, 'river' as feminine, Taylor's conjecture is unnecessary. Back to context...