Excerpt 4

[Folio 5r]

Aderant et astabant ibidem duo religionis ex
terius ascripti titulo tonsura et tegumento
(utinam in
terius inscripti moribus et merito),
qui altius estimantes
actum tuum
compuncte 1 prouocabantur ad bonum, sal
tem ut perpenderent censura uigili,
quam libere leuipenderes
labia garruli. 2

Excerpt 5

[Folio 7v]

Itaque
recedens a te
ac retractans trinum eo die tue sinceritatis
obsequium,
uidelicet occursum, alloquium et affectum; etiam inter
pretari cepi mecum trisillabum tue ciuitatis uocabulum, Ciuitas nostra trisillaba est; igitur interpretemur.
uertendo
ac uersando,
si forte quod pluribus tegebatur, planum fie
ret;
et quod latet languidos lucidis, 3 hoc est literas amantibus,
eluceret.
Iudicii tui censuram non potero formidare,
qui sensa cordis inducor
ex fiducia tue fraternitatis expri
mere.
Si male, si minus quicquam intulerim; unus risum,
alter ueniam prestare curabit.
Et tamen si quid erit con
sonum ad euidentiam rerum,
literatus testimonium da
bit et habitator assensum. Qui obseruat uentum non seminat et qui considerat nubes numquam metet (Eccl 11:4). Hoc in Salomone.
Acceptet quisque ut uolue
rit,
ego pauca hec tibi scribo. Ubi comune sufficit et
solatur exemplum,
quia quantumlibet fuerit uiator
simplex et sanctus,
uicum et mansiones hominum tam fortunatus *** non poterit pertransire, ut ei parcens uel deferens impuden
tia canum a latratu ualeat abstinere.
Nec tamen in eos
ipse peccat aut prouocat,
set canes irrationabilis usus
ad rabiem tumultus inflammat.Canes ut canes agunt.
Set nos, meliora sperantes,
quia modica non parent et terre contigua uenti pertranseunt,
accingamur ad reliqua simplicitatis instancia.

Excerpt 6

[Folio 8r]

Ego uero de tua tuorumque bonitate presumens, 4 Scriptor ad contribules. quibus con
satus et fotus in Dei misericordia,
temporis tractus, hactenus duxi, cum
satis gratum censeam,
uel calamo uel colloquio, tanquam cum karissimis,
conferre uobiscum,
capitalem prouincie locum utinam possem
preconio ad homines, prece ad Deum, clarissime comen
dare.
Quae et indigenis notior et diligentibus est *** decora. Qui meliorem querit, compede non tardatur.

Excerpt 7

[Folio 8v]

Itaque, mi domine frater, ut michi uidetur,
aut propheta fuit aut prophetam consuluit, 5 Tanta est consonantia. qui cuitatem tuam primus
instituit,
qui situm delegit, qui nomen aptauit. Ut enim
de presentibus et modernis dicam,
ut anteriora non taceam, ut
antiqua contingam, 6
ideo fortasse dicta Cestria quasi cis tria,
eo quod in tribus uideatur esse constructa.Unde i Cestria prima interpretacio: literatus episcopus, liberalis archidiaconus, lucidus clerus. Trino ut constat modo,
rebus attestantibus, hodie cernitur clara,
quia literatum habet episcopum, liberalem archdiaconum, 7 lucidum clerum. Quem
iccirco dicam lucidum,
quia sibi inuicem et ad extraneos, bonum pa
riter et benignum, beniuolum atque benedictum et benedicentes 8
in Iohanne Baptista, Dominum Iesum Christum.
Si autem michi obicit quis
interpretatum me quidem consequenter et recte, set non stabiliter
et extente,Et si mutatur, set nunc ita cernitur.
propter rotam uolubilis mundi et maliciam die
rum posse fieri,
ut sortiatur ipsa ciuitas episcopum, non ut nunc,
set illiteratum, hebetem, et bauosum; 9
archdiaconum aua
rum, odilibilem, et obscurum;
clerum non lucidum quidem set li
uore mutuo et libidinum fece, inferni clibano depu
tandum,
queramus aliam interpretacionem ad reficiendam
studiosi mentem,
ut si priorem contigerit deperire, consonanter
possit secunda succedere.Secunda interpretacio Cestrie.

Apparatus Criticus

i.
Unde] Unum ta Back to context...

Footnotes

1.
Compuncte, 'remorsefully', is not listed in the DML. Back to context...
2.
Lucian continues to discuss the insignificance of praise, and to reflect on his meeting with his patron. Back to context...
3.
DML lucidus, 5(c) 'perspicacious', citing only Lucian. Back to context...
4.
Lucian addresses his patron here; his patron's 'people' can be understood as the community of St John's and Cestrians more broadly. Back to context...
5.
Lucian uses propheta, 'prophet' in the sense 'spokesman of God'. Back to context...
6.
Lucian seems to be invoking (Ps 138:5), where David observes God's total knowledge of past and future. Back to context...
7.
The name of the archdeacon of Chester when Lucian was writing does not seem to be identifiable. Back to context...
8.
We might prefer to read benedicens here. Back to context...
9.
Bauosus, 'drivelling, dull-witted', an adjective formed from baua, 'saliva' (derived from OF bave), is only attested in the DML by a quotation from Lucian. Back to context...