Excerpt 10

[Folio 11r]

Idem tunc Deus
agnoscebatur, 1
cuius et nunc potencia, sapiencia, bonitas
non mutatur. 2
Qui tunc pauit Ierosolimam, ipse nostram
nunc pascit et Cestriam,
non per industriam Salomonis,
set per indulgentiam Saluatoris;
Quia idem Deus.
non propter miserie nostre me
rita,
set propter misericordie sue munera; non per sedulitatem duodecim pre
fectorum,
set per sanctitatem uenerabilium patronorum, quorum pre
cipue Petrus, qui preminet in coro apostolorum,
tanquam creditis
a Christo ouibus,
salutis pastum et uere benignitatis impen
dit obsequuium.
Qui gregi rationabili fidelissimus pastor est,
pro quo et in crucem actus est. 3 Et posuit apud nos memoriam suam in centro urbis,Probet oculis suis habitator. ut quasi dulcius atque *** diligentius nobis prospiceret ex medulla cordis 4 maternus et
compassibilis spiritus eius, suauis affectus illius.
Et si dissimu
lamus attendere,
ipse non desinit pectus impendere. Caritatis existens totus, tutos ciues seruat ab hostibus. 5 Qui feliciter
debriatus ex fonte Dei ueritati dicebat tu scis quia amo te (Jn 21:17)
et ueritatem amoris impendens Patri Deo populum satagit
custodire.

Set ne ultra differam et totam inferam tertia
consonancia nominis Cestrie et ipsa ex trina constat euidentia Tercia interpretacio Cestrie.
quia
indeficiens Patris bonitas ex tribus locis, tanquam excurrentibus
famulis, nobis prouidet alimenta,
scilicet ex insula Hibernorum, ex
uicinia Britonum, ex prouincia Anglorum. Hibernus, Britto, et Anglus.
Intelligat Cestria
Dei donum
et non refundat ingratitudinis acetum, set referat
suauiter ac suppliciter munera graciarum,
apertissime intuens
qualiter eam Hibernus adorat cum piscibus et portu maris,
Britannus apportat carnes et copiam pecoris, Anglus ef
fundit sacculos segetis.
Comedat igitur cum leticia suum panem, intime
laudans Lucis Auctorem,
non auertens animum quod ita sit,
set pie aduertens quam paterne Superna Sapientia dispensauit.
Hec
ego (pro certo noueris) non paruipendo,
set Deum benedixerim, qui sic nobis
prouidit in orbis extremo.
Et quia res clamat, lector assenti
at;
non confundat naturam, contempnens patriam suam.Naturale feras et aues sua diligere lustra et latibula.
Immo, si casus abreptum uel uis necessitatis euexerit, forte
trans Indiam,
tenetur ubique locorum, ex uoto beniuolentie,
natale solum extollere, diligere, comendare.
Quod si permo
uet artior ac minor amenitas et aptitudo,
non ideo du
catur contemptui neque odio
quia facile continget ut superu *** eniens alienigena quispiam uersipellis et callidus, temporis
lapsu conuena factus et habitator inscriptus, stulti ciuis uituperium augeat,
et ipse subridens cum non habe
at talem, non inde recedat.
Et quantum arbitror, plures sunt
populi sub axe poli, quibus ignota est Cestria,
quibus panis,
carnis et piscis longe impar est copia,
et tamen pro tempore se
cuntur in armis castrorum ordines,
et soluere satagunt
festos dies.
Libet igitur inferre conclusionem, quoniam sicut dixit
Daniel, Daniel.
dissoluens sompnia regis: uerum est sompnium et uera
interpretacio eius (Dan 2:45)
;
sic et nos dicimus, uerum est uocabulum Cestrie et
uera planatio 6 eius.
De nomine diximus, de situ et habitudi
ne annectamus.

Primo uiuendum quod Cestria est, que edificatur
ut ciuitas,
cuius positio inuitat aspectum.De situ Cestrie. Quae in occi
duis Britannie posita,
legionibus ex longinquo uenientibus
receptoria quondam ad repausandum fuit,
et Romani seruans limitem imperii, claues, ut ita dixerim, Hibernorum custodire suffecit.
Nam contra aquilonare cornu Hibernie opposita, non tam crebro
quam continue ob causas meantium et comoda mercium diuer
sarum uelis aptatis, uiam aperit cursibus nauium atque nau
tarum.
Dumque orientem uersus protendit intuitum, non solum Ro
manam ante se cathedram et imperium,
uerum et orbem prospicit uniuersum,Speculum sibi est Cestria. ut tanquam spectaculum proposita sint obtutibus oculorum,
forcia facta patrum, serries longissima rerum (Virgil, Aeneid i. 641), et quicquid in orbe
quibusque personis, locis, temporibus bene gestum est cognoscatur,
quod ma
le actum est caueatur.

Que, a uentis quattuor, portas quattuor ha
bens:
a oriente prospectat Indiam; ab occidentem Hiberniam;A quattuor lateribus, quattuor climata impariter distantia. *** ab aquilone maiorem Normanniam 7 ; a meridie eam quam
diuina seueritas, ob ciuiles et naturales discordias,
Britannis reliquit angularem angustiam.
Qui olim
discidiis et odiis amaris Britanniam in Angliam mu
tauerunt, Omne regnum in se diuisum, desolabitur (Matt 12:25).
et quibus adhuc moribus fulgeant, qui uicinantur
eis, cum lacrimis legunt.

Footnotes

1.
Lucian has just described the provisions Solomon made for his kingdom, narrated in 3Kings 4:22-30 Back to context...
2.
We might amend to mutantur. Back to context...
3.
Peter's martyrdom may have occured in A. D. 64 and is described in the Apocryphal Acts of St Peter. Back to context...
4.
Chester's place at the centre of Peter's concerns (medulla cordis) mimics the place of his church in the centre of the city (in centro urbis). Back to context...
5.
Note the paronomasia between totus, 'whole' and tutos, 'safe'. Back to context...
6.
DML only cites Lucian for Planatio in the sense 'explanation, exegesis'. Back to context...
7.
i. e. Norway, the legendary homeland of the Normans, as an interlinear gloss, Norweiam, makes clear. Back to context...