Excerpt 10

[Folio 11r]

Habet preterea nostra Cestria ex Dei
munere, ditantem atque decorantem amnem secus urbis muros
pulchrum atque piscosum,De amne diua.
et a meridiano latere receptorium nauium ab Aquitania, Hispania, Hibernia, Germania ueni
entium,
qui remige Christo per laborem et prudentiam mercatorum
bonis pluribus reparant et reficiunt urbis sinum,
ut modis
omnibus consolati per graciam Dei nostri,
etiam frequenter uberius et profusius
bibamus uinum,
quam illa regionum loca quae gaudent prouentibus uinearum.
Preterea reumate cotidiano non cessat
eam reuisere maris patentissima plenitudo,De maris accessu et recessu.
que apertis
et opertis latissimis harenarum campis,
indesinenter gratie uel in
grate aliquid mittere uel mutuare consueuit,
et suo acces
su uel recessu affere quippiam uel auferre.
Unde nuper
piscium copiam prouincialibus attulit et piscatoribus uitam
ademit.Hoc uere contigit et habitator nouit.
Qui auidi preter modum, aquam biberunt ultra modum
et dum fretum exhaurire uolunt, fluctibus absorti sunt. 1 Adhuc
eciam nostros serenat obtutus speciosissimum maris litus,
mira
bili Creatoris potencia, nunc existens aqua, nunc arida, ubi
parente pelago Potentis imperio quantumlibet consuetis,De planicie harenarum. ***
tamen ampla sensatis datur ammiratio, quod eodem die, eodem loco
et aptissimum iter facit Deus uiatoribus ad gradiendum, et altis
simum gurgitem aquatilibus ad natandum.
Quod aliquis
delicatus aut durus, nesciens naturam maris, credere for
tasse contempneret, si non orbis astrueret, oculus com
probaret.

Habet eciam plateas duas equilineas et excellen
tes in modum benedicte crucis, per transuersum sibi obuias et se
transeuntes,De plateis Cestrie.
que deinceps fiant quattuor ex duabus, capita
sua consummantes in quattuor portis,
mistice ostendens atque
magnifice, magni Regis inhabitantem graciam se habere,
qui legem geminam noui ac ueteris testamenti per misterium sancte
crucis impletam ostendit, in quattuor euangelistis.
Quod non
potest culpari, confictum, eo quod intus et interius ueritas
rerum, pascit aspectum.
Neque in hoc timemus iudicem ius
tum,
quia debet esse ueritate solidum, quod traditur memorie liter
arum.
At siquis alienus captat experimentum, accedens et pro
bans,
uno oculo uideat literam et altero locum. Michi
multo amplius ex uoto feruido ad Deum uoluntatis in
cumbit, intimis ad eternum Patrem optare uisceribus, Lector commonetur.
ut si
homo compositus urbem dilectamintueri necne desiderat,
ille qui simplex est Deus, tueri non desinat et ciuibus
karissimis placidissimus protector sit, qui plateas eorum in
modum gloriose crucis aptauit.

Hoc simul intuendum
quam congrue in medio urbis, parili positione cunc *** torum, forum uoluit esse uenalium rerum,De foro.
ubi, mercium
copia complacente precipue uictualium, notus ueniat
uel ignotus, precium porrigens, referens alimentum.
Nimi
rum ad exemplum panis eterni de celo uenientis,
qui natus se
cundum prophetas in medio orbis et umbilico terre 2 ,
omnibus mundi
nationibus pari propinquitate uoluit apparere. Deus rex noster ante secula operatus est salutem in medio terre.
Illud precipue
prudens aliquis gaudenter attendat,
quod Deus omnipotens paterna
bonitate prospexit,
et ad salutem ciuium, altius et eminentius or
dinauit.
Nam siquis stans in fori medio,Caritati sic est. Cauillationi aliquid deest. uultum uertat ad
ortum solis,
secundum ecclesiarum positiones, inueniet Iohannem Domini precursorem ab oriente, Petrum apostolum ab occidente, Werburgam uirginem
ab aquilone,
archangelum Michaelem a meridie.
Nichil illa scriptura uerius: super muros tuos Ierusalem constitui cus
todes (Isa 62:6)
.
Nichil hac euidentia dulcius cui tales Deus contulit seruatores ; sollempne munus, suaue misterium. Confortat animos
et pascit intuitum.

Excerpt 11

[Folio 14v]

Item nemo
pacienter accipit, 3
si locus tesauri sui a uersutis et uul
pibus frequentatur,
si laceratur et leditur, si frequenter uertitur ac
uersatur,
quia si effoditur, arpagatur. Agnosce Cestria
tesaurum gracie creditum caritati tue!
Pelle grauis palpebras
sompni!Utinam intime ducentur, quod intime dictur.
Perpende collatum suaue munus Altissimi!

Footnotes

1.
It is slightly obscure what happened: does Lucian mean the nearby waters were overfished and that the fisherman were killed fishing in more remote, dangerous waters? Back to context...
2.
The 'eternal bread which came from heaven' is Christ (see Jn 6:59). The prophets include Ez 5:5 and Ps 73:12. Back to context...
3.
Lucian urges Chester to appreciate God's generosity, and warns the city that he can relocate his treasure if Chester is ungrateful. Back to context...