Excerpt 7

[Folio 8v]

Igitur ex usu longo et Dei dono
tripliciter se ostendit Cestria,
quia prestat et preminet
probitate procerum, pietate ciuium,Probitas procerum, pietas ciuium, religio monacorum. religione monacorum.
Venerabilis comes Hugo uocauit, uitalis Anselmus archiepiscopus affuit, et ad reparandam senectutem morum rel
igio uiruit atque conualuit.
Si probitas non fuisset, improbi
tas obfuisset;
si pietas dormisset, impietas deleuisset;
et precipue si religio non fuisset, ciuitas interisset. Set
Deus omnipotens et inuisibilis in sua maiestate,
eciam uisibiliter et uener
abiliter operatur ex sua bonitate,
ut cum locus idem colli
mitetur liuidis hostibus,
euidenter et excellenter muniatur a
cladibus.
Qui cum habeat patronos plures et precipuos de po
tentissimis paradisi,
qui aerem salutis et diem pacis impe
trent ciuitati;
unam tamen de infirmo sexu, firmissimam
sanctitate,De beatissima Wereburga. laudabiliter et letissime prouidit ex suo munere,
que puellari uirtute et preclara uirginitate refulgens,
ciuem tuendo, ciuitatem tenendo, contra aduersa omnia suis
sufficiat meritis incolas obumbrare.
Nam regis filia et sponsa Regis regionem secundum nomen suum 1 tuetur
ab emulis,
quia conuirginalis Virginis Matris uotis
suis dulciter inclinat uiscera Saluatoris.
Et ideo
facile tuetur urbem,
quia sponsum habet orbis Auc
torem.
Cui nichil arduum uel difficile, saluam et inco
lumem gloriosis precibus asseruare, et supplicem familiam
gregis sui et humilem fidem simplicis populi.
Quod
si prauitas nostra prouocat ulcionem,
ad prima flagella
penitentibus nobis sanctitas illius auertet sentenciam Iudicis.
Igitur hec secunda interpretacio, si sedet animo, concedatur, *** et si placet adici, etiam tercia connectatur.

Ita tamen ut
liceat pauca premittere et ad supplementum precedentium, que
animum pungunt, liberius non tacere.
Nam si per frigus in
ertiae proceres languent, ciues lugent, monachorum oraciones
latent;
si terret et turbat hostis incursio, urbis impres
sio, plebis euersio,
amputabit risum nostrum rota temporis et
dierum malorum,
et non dabit iocum et cachinnum, set profundum ge
mitum et lamentum,
ut Iesu uiscera deprecemur ex sinu misericordie sue,
quo liceat afflictus aliquantulum respirare. Quod si malum
nobis optatur ab alienis et malum ingeritur indesinenter a nostris,Hec i sepe experimentis tenemus.
et illi non cessant destruere,
qui tenentur ex iure construere,
non im
putetur istud monachis segniter orantibus,
uel sanctis in amenita
te celi et regno Dei cum requie dormitantibus;
set ascribatur eisdem
ciuibus ab ingenua consuetudine recedentibus, et eorum aridis atque
arefactis ab elemosinarum impensione uisceribus.

Excerpt 8

[Folio 10r]

Hec breuiter dixerim ad consolationem ciuium,
et ut proceres timeant Dei iudicium et monachi misericordie
uiros se probent pio et fideli patrocinio apud Deum.

Excerpt 9

[Folio 10v]

Hiis per digre
sionem transeunter explicitis,
ad terciam interpretacionem nostre
Cestrie ueniamus.

Apparatus Criticus

i.
Hec] Hoc ta Back to context...

Footnotes

1.
Lucian subsequently describes how Werburgh prevented a major fire damaging Chester, stating that ibi necessario innotescit eius nominis euidentia, 'there she lived up to her name', alluding to its Old English etymology. Back to context...