Excerpt 12

[Folio 15r]

Perpende o
dilecta ciuitas fauorem Patris Aeterni, Scriptor ad ciues.
non reicias allo
quutiones alumpni tui,
quia emulor te emulatione fide
li.
Hortamenta modica noli reputare uentos, quia ue
ementer diligo ciues meos!
Intuere quales pro timore
nocturno uigiles tibi Cristus apposuit, qui cardinalem custodiam 1 deputauit!
Quorum unus ad omnem occursum
hostilis argutie plene sufficeret,
set (ut decus esset)
dignitas eluceret.
Non propter infirmitatem ancessit
numerus, set ut ineffabiliter bonus innotescat Deus,
qui sue omnipotencie et bonitatis participes, nostros
esse uoluit seruatores.

Excerpt 13

[Folio 15v]

Potentes quippe nimis in aula Regis preda
re sufficiunt ad auxilium carceris 2 .
Qui feliciter cum Deo
regnant in monte 3 ,
facile reprimunt uires inimicas in ualle. 4 Facile cedunt socii eius, qui non est, sanctis Dei qui potens, sa
piens, bonus est. In Iob: habitent in tabernaculo eius socii eius qui non est. Aspergatur in tabernaculo eius sulphur (Job 18:15). Ideo non est quia Deo esse desinit, quia periit, scilicet ueritati et caritati.
Milia milium 5 ministrant ei, qui nobis
prouidet dulcedine ineffabili.
Participes nempe maiestatis eterne cum deputantur ad custodiam terrenorum, facilitate mi
rabili premunt et pellunt quicquid predestinatis ad uitam occ
urrit aduersum.

Excerpt 14

[Folio 15v]

Et quociens
a perigrinantibus 6 auxilium fideliter inuocatur,
alacriter exhibe
tur, benigne datur,
ut Deus glorificetur. Hoc attendat
ciuis meus,
hoc confitendo refundat prouincialis carissimus
Deum in sua bonitate collaudans et testimonium scripture
confitentis usurpans:In libro Sapientie.
tu autem dominator uirtutis cum tranquilli *** tate iudicas et cum magna reuerentia disponis nos (Wisd 12:18) . Pro
reuerentia magna racionis et amoris assurgat intelligen
tia,
ut se saltim aliquantulum dignetur excutere sepe in nobis uel
mortua uel languens considerationis industria.
Refundatur
uberior actio graciarum,
recalescat ardentior deuocio
ciuium,
ut digne perpendat pectus paternum suauis et
simplex caritas filiorum.
Ante Dei uultum gloriantur in celesti
bus qui nos tuendos susceperunt in puluereis sedibus.

Excerpt 15

[Folio 16v]

Ecce enim
ciuitatem nostram, ut predictum est, sanctis seruatoribus uelut
quadruplici sorte commissam,Incipit de quattuor portis Cestrie nostre: seriatim de Iohanne, Petro, Virgine, et Angelo. ab oriente suscepit cle
mentia Domini Precursoris; ab occidente celestis potencia
Ianitoris; ad aquilonem uigil Virginis pulcritudo;
ad meridiem mira Angeli claritudo.
Plures preterea
sunt qui nos ambiunt et adiuuant ad salutem,
set
honore et reuerentia omnium, quibus unum caput Cristus est, *** ob quadrati misterium, quattuor ad cardinalem ponere placuit
firmitatem.
Pulcre igitur ab orientalis introitu platee, pau
lulum separatus in latus austri qui olim fugit in terris tu
multum populi, uere uacans et uidens quam suauis est Dominus, dili
genter attendit ortum sideris matutini, quod de uirginali talamo procedens, spiritu et sanguine nobis oriri complacuit,
precursor eiusdem sideris, Iohannis Baptista preciosus propheticis, meritis et predulcibus, uenerabilis nimium et preclarus.
Ipse
consonanter et congrue custodiam credentium tenet ab
oriente,Quodammodo ita est. qui nasciturum De filium preueniens paruo tempore,
factam eius natiutatem mirabiliter meruit indicare
, indice promens agnum Dei, qui per innocentiam singularem tulit
peccatum mundi, ut haberemus ortum gratie per remissionem peccatorum;
qui per reatus parentum feceramus nobis occidua passionum.
Qui
fecunditate munerum Dei plenus, mundane fecis oneribus plaudere potuit expeditus.
Altus et electus preco Summi Principis et nobis apte positus in foribus orientis ut fores
carceris aperiret et ad fidem filii Dei uniuersitatis humani generis aspiraret.

Footnotes

1.
i. e. St Werburgh. Back to context...
2.
Lucian uses carcer, 'prison' as a metonym for post-lapsarian life on earth. It is not clear whether praedare should be taken in the usual sense of 'despoil', or in the rarer sense of 'provide beforehand'. Back to context...
3.
Lucian uses monte, 'mountain', as a metonym for heaven. Back to context...
4.
Lucian uses ualle, 'valley', as a metonym for the earth. Back to context...
5.
See Apoc 5:11. Back to context...
6.
Christian writers frequently described life as a pilgrimage to the true home, heaven. Back to context...