Excerpt 7

Igitur ex usu longo et Dei dono tripliciter se ostendit Cestria, quia prestat et preminet probitate procerum, pietate ciuium,Probitas procerum, pietas ciuium, religio monacorum. religione monacorum. Venerabilis comes Hugo uocauit, uitalis Anselmus archiepiscopus affuit, et ad reparandam senectutem morum religio uiruit atque conualuit. Si probitas non fuisset, improbitas obfuisset; si pietas dormisset, impietas deleuisset; et precipue si religio non fuisset, ciuitas interisset. Set Deus omnipotens et inuisibilis in sua maiestate, eciam uisibiliter et uenerabiliter operatur ex sua bonitate, ut cum locus idem collimitetur liuidis hostibus, euidenter et excellenter muniatur a cladibus. Qui cum habeat patronos plures et precipuos de potentissimis paradisi, qui aerem salutis et diem pacis impetrent ciuitati; unam tamen de infirmo sexu, firmissimam sanctitate,De beatissima Wereburga. laudabiliter et letissime prouidit ex suo munere, que puellari uirtute et preclara uirginitate refulgens, ciuem tuendo, ciuitatem tenendo, contra aduersa omnia suis sufficiat meritis incolas obumbrare. Nam regis filia et sponsa Regis regionem secundum nomen suum 1 tuetur ab emulis, quia conuirginalis Virginis Matris uotis suis dulciter inclinat uiscera Saluatoris. Et ideo facile tuetur urbem, quia sponsum habet orbis Auctorem. Cui nichil arduum uel difficile, saluam et incolumem gloriosis precibus asseruare, et supplicem familiam gregis sui et humilem fidem simplicis populi. Quod si prauitas nostra prouocat ulcionem, ad prima flagella penitentibus nobis sanctitas illius auertet sentenciam Iudicis. Igitur hec secunda interpretacio, si sedet animo, concedatur, et si placet adici, etiam tercia connectatur.

Ita tamen ut liceat pauca premittere et ad supplementum precedentium, que animum pungunt, liberius non tacere. Nam si per frigus inertiae proceres languent, ciues lugent, monachorum oraciones latent; si terret et turbat hostis incursio, urbis impressio, plebis euersio, amputabit risum nostrum rota temporis et dierum malorum, et non dabit iocum et cachinnum, set profundum gemitum et lamentum, ut Iesu uiscera deprecemur ex sinu misericordie sue, quo liceat afflictus aliquantulum respirare. Quod si malum nobis optatur ab alienis et malum ingeritur indesinenter a nostris,Hec i sepe experimentis tenemus. et illi non cessant destruere, qui tenentur ex iure construere, non imputetur istud monachis segniter orantibus, uel sanctis in amenitate celi et regno Dei cum requie dormitantibus; set ascribatur eisdem ciuibus ab ingenua consuetudine recedentibus, et eorum aridis atque arefactis ab elemosinarum impensione uisceribus.

Excerpt 8

Hec breuiter dixerim ad consolationem ciuium, et ut proceres timeant Dei iudicium et monachi misericordie uiros se probent pio et fideli patrocinio apud Deum.

Excerpt 9

Hiis per digresionem transeunter explicitis, ad terciam interpretacionem nostre Cestrie ueniamus.

Apparatus Criticus

i.
Hec] Hoc ta Back to context...

Footnotes

1.
Lucian subsequently describes how Werburgh prevented a major fire damaging Chester, stating that ibi necessario innotescit eius nominis euidentia, 'there she lived up to her name', alluding to its Old English etymology. Back to context...