Excerpt 28

Vt autem nos ex manifesta re i utamur morali racione consequenter omnia occurrunt, quia Christum inuenit uerum orientem, qui recte tendit; qui declinat in dexteram contra scripturam prohibentem deuiasse ad ultimum se probabit; qui flectit in leuam, lesionem uitare non poterit. Errores autem contrarios hinc inde sic accipiamus, ut errantium dextera uideatur esse superba iusticia, leua autem segnis morum custodia et in qualibet harum deuius, a dextris mordeatur a draconibus, a sinistris spolietur a latronibus, ut experimento tactus in reliquum rectus discat incedere et pro sua salute deuia declinare. Legitur enim, inter uicia contraria, medius limes uirtus est (cf. Horace, Epistulae 1. 18. 9). Et noster Iohannes: dirigite uiam Domini, rectas facite inquit semitas Dei nostri (Luke 3:4) 1 , quia, qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter. Et sepe felicius ac melius ualefacit humanis rebus simplex et innocens uita quam uersutus sensus et alta sapientia. Nam qui, per confidentiam meriti uel contumatiam sullimis ingenii, regiam inter errores medios uiam relinquit,Nota. superbos anfractus in gaudium non transmittit, qui ad dextram uel leuam temere declinauit. Vnde colligitur nichil utilius, nichil melius, quam in progressu uiarum uelut in porta urbium recte incedere ac recte uiuere, quia per linearum ductum itineris ad lucem tenditur orientis. 2

Illud etiam omnimodis attendatur, quod uelut simplex et originale quoddam rei uocabulum lingua Saxonica, Cestria, ciuitas dicitur,Nomen. sicut euidenter et lucide claret intuentibus ex compositione. Sic enim teste historia Claudiocestriam appellamus, quam Romanus imperator Claudius exstruxit, Leircestriam quam Britonum rex Leirus constituit, Rofecestriam, quam teste BEDA, Rof quidam uir primarius antiquitus possedit ac tenuit. 3 Itaque prudenter aduertat saltim inter nos manens literatus habitator, non sine causa leuiter ac lusorie contigisse, cum cetere urbes ex loci situ uel memoria constructorum seu accidenti aliquo uocabulum sint sortitae ii , nostra Cestria nomen resonet maternum, magnificum, singulare. 4 Quod nos excellentie deputemus, quia cum potentissimos paradisi, pios seruatores habeamus, fauore illorum et precibus, custos est nostri capitis Christus. Tunc enim ueraciter ac uitaliter ciuitas deputatur, cum in omni tempore omnium Deus eam seruare ac saluare dignatur. Quod si non fouet per gratiam, frustra uigilat qui custodit eam. Et tunc lapsus suos per lacrimam loquitur, quam sibi deuotam Dominus perire non patitur.

Si quis autem petit, uel in pleno, uel in proximo, secundum habitionem iii morum prouinciales tangere,De moribus prouincialium. instar reliquorum uiuentium pro locis terrarum, ceteris Anglis in parte dissimiles in parte meliores, in parte inueniuntur equales. 5 Videntur autem in primis quod est optimum, secundum generale specimen morum, conuiuio comunes, cibo alacres, hospicio liberales, ira facilies, lingua labiles, subiectionis ac seruitutis impatientes, afflictis clementes, pauperibus compassibiles, cognatum sanguinem fouentes, labore parcentes, felle dupplicitatis immunes, edacitate nil graues, molimina nescientes, per usurpatum sepe licentiam aliena mutantes, siluis ac pascuis habundantes, carne ac pecore diuites, Britonibus ex uno latere confines et, per longam transfusionem morum, maxima parte consimiles. Illud eciam intuendum, qualiter Cestrie prouincia, Lime nemoris limite lateraliter clausa,De Lima nemore. quadam a ceteris Anglis priuilegii distinctione sit libera et per indulgentias regum atque excellentias comitum magis in cetu populi gladium principis quam coronam regni consueuit attendereComiti paret regem non pauet. et in suis sinibus etiam maximas negociorum discussiones licenter ac liberius explicare. 6 Hec igitur Hibernis receptoria, Britannis uicina, Anglorum sumministratur annona iv , situ eleganti, portarum positione antiqua, duris experimentis exercitata, amne v pariter 7 et oculis decora, secundum nomen suum ciuitatis uocabulo digna, sanctorum uigili cincta custodia et per misericordiam Saluatoris diuinitatis semper auxilio communita.

Ista pro nostro modulo de Cestrie sinibus vi siue locis dicenda duximus, reponentes ei uel parua munuscula, que prima nobis ubera protulit et temporum contulit alimenta, sinceriter optantes aliquem beniuolum super alumpno loco maiora simul et meliora dicere et in laudem nominis Dei Cestriam uenerabiliter eminere.

Apparatus Criticus

i.
manifesta re] manifestare ta Back to context...
ii.
sortitae] sortite ta Back to context...
iii.
habitionem] habitationem ta Back to context...
iv.
annonam] annona ta Back to context...
v.
amne] anime conj. ta Back to context...
vi.
sinibus] finibus ta Back to context...

Footnotes

1.
The wording of the quotation conflates several of the Gospel accounts (cf. Matt 3:3, Mark 1:3 and John 1:23). Back to context...
2.
This paragraph is an elaborate comparison of the geography of the area to the east of Chester and the correct trajectory of the Christian life. The lucem ... orientis, 'true east' is Christ. Back to context...
3.
For Claudius and Lear, see Geoffrey of Monmouth, Historia regum Britanniae (Thorpe 1966, 121, 81). For Rof, see Bede, Historia ecclesiastica, ii.3 (Colgrave and Mynors, 1969, 143. Back to context...
4.
Lucian's point is that, while other cities took their names from their founders, Chester derives its name from Old English ceaster, meaning 'city'. In other words, Chester is the vey essence of a city. Back to context...
5.
Several of the qualities Lucian lists are ambivalantly positive. despite his suggestion that they constitute quod est optimum . Back to context...
6.
This is an early example of the discourse of 'Cestrian exceptionalism', discussed ably by Barrett 2009. Back to context...
7.
Since Lucian elsewhere treats amnis, 'river' as feminine, Taylor's conjecture is unnecessary. Back to context...