Excerpt 27

Prospiciat paci tue gloriosa uirginum uirgo, 1 que purissimum pectus aperuit uestiende ueritati, ut possemus in terris filium Dei quamuis indignis et culpabilibus oculis intueri. Et ipsa enim misterio dulci duas sibi uoluit basilicas infra muros tuos edificari euidenter ostendens quod et te protegat in presenti et eternam tibi, si grate seruias, uitam, sufficiat emereri. In una comes caput ciuium cum sua curia pro more obseruat diuina sollempnia, 2 in altera basilica miraculum prebetur cum muliebris sexus mirabiliter preliatur. 3 Dormis dilectissima ciuitas ad spectaculum; negligentia tibi grauat palpebras oculorum. Curris frequenter aspicere canum rictus, ferocias molosorum, quam horrende tauros lacerant et artus ursorum. Ante annos paucissimos erumpens extra muros prosiluisti, omnis etas, sexus, condicio cucurrit, uix anicula sub tecto remansit, De colludio illo, ante Iohannem filium regis et Filippum de Wirescestria i . 4 spectari duos armis septos et equis impositos, quadam loci planicie ut fidenter dicam futurorum presagio contendere, 5 cum pro suo modo sine militari exercitio, tamen uirtute uesana coram filio regis et quodam altero de proceribus regni sine ludo luderent et pro laude labili multis intuentibus actis calcaribus et calentibus animis decertarent. Ibi tamen iuxta uotum tuum Anglus preualuit et emulum insecutus artauit, ut maiorum tumor ceperet et minorum tenor cresceret,Nota hoc. pluribus illud spectantibus prudentibus aliud expectantibus. Set siue hec magna signauerint, siue modica, siue nulla, uacante nugacitatis aspectu, confer te ad spectacula puritatis, pulcritudinis, pacis, pensa quam pium, quam preciosum lucere in terris uitam angelorum. Habes non extra set intra murum, De sanctimonialibus, ancillis Dei. merum et mirandum uirtutis argumentum.

Excerpt 28

Itaque lector meus attendat, qualiter ipsa domina nostra uirginum Virgo, quam, sicut res docent, duas habere memorie sue basilicas diximus infra muros urbis,De basilicis Domine nostre, benedicabilis Marie . terciam sibi constitui placuit extra muros, uicinam ecclesiae Iohannis Domini precursoris, 6 pulcro ueraciter ordine, gestorum plenissima racione. Nempe apud Nazareth Galilee, olim saluata ab archangelo, cum concepisset de spiritu sancto plena gaudiorum, propter salutem orbis terrarum, exurgens cum festinacione abiit in montana (Luke 1:39) et intrauit domum Zacharie et salutauit Elisabeth (Luke 1:40) cognatum suam. Nimirum ex celesti nuncio et comuni gaudio omnium conditorum suaue nimis ac sullime editura colloquium, pariter et seni ac prouecte mulieri ipsa expedicior et liberior, facilior et fecundior, quamuis altior et eminentior tamen uirgo iuuencula, prebitura pietatis obsequium, iam in suo portans utero filium, qui postea lauit pedes apostolorum.

Iustissime igitur atque pulcherrime apud nostram Cestriam, pro sua matre matri Domini quasi refundens uicem¶De processione que sit festis diebus a clericis Cestrie inter duas basilicas . suae in Christo familie, inspirauit Iohannes Baptista consuetudinem, ut festis temporibus atque dominicis diebus, coris incedentibus et uocibus dulcissimis resonantibus, gloriosae uirginis ac Domini genitricis ecclesiam deuotissime satagant uisitare et consuetis officiis pro more uenerabilis cleri, ad Eterni Regis gloriam officiosissime salutare. Veraciter tanquam diceret Baptista clarissimus sibi ministrantibus rebus simul et racionibus. Quia tria uidentur in temporibus, semel, sepe, ac semper,Semel, sepe, semper: unum montanis Iudee, alterum Cestrie, tercium in eternitate. per humilitatem et iusticiam contendere satagamus, 7 et reddamus regine celi officii et gratie fecundissimum fenus, ut crescentibus comodis, quia semel in terris dignata est meam matrem salutare, nos ei sepe curemusdignissimas laudes salutando refundere, quatinus eius gloriosis precibus mereamur in celis, semper et aeternaliter himnos nostros cum angelis sociare.

Hec cum ita sint, ut dicamus pauca que restant: intendat Cestriae habitator, exeunti portam orientalem, qualiter ei trinus uiarum trames aperitur et pulcra super locorum uocabulis, que se offerunt, consideracio inuenitur; nec solum pulcra, set etiam iocunda. Nam progressus paululum a ciuitate si directus incedit, statim a fronte uenientem locus excipit, quem nominant Villam Christi;De triuio Cestrie quod aperit exeuntibus et plures latuit de proxime uicinis. si uero flectit ad dexteram alter locus, quem uocant incole, Veterem Vadum; si autem uertitur ad sinistram, uenitur ad locum, quem de latibulis insidiantium, recte dicunt Vallem Demonum.

Apparatus Criticus

i.
Wirecestria] Warecestria ta Back to context...

Footnotes

1.
Lucian begins to talk about the Virgin Mary. Back to context...
2.
This is the church of St Mary on the Hill, granted by Earl Ranulph to St Werburgh's in the mid twelfth century. Back to context...
3.
This is the Benedictine nunnery of St Mary, founded in the mid twelfth century by Ranulph II. See Harris, 1980, 146-50. Back to context...
4.
Philip of Worcester was one of the household knights of Prince, later King John. He witnessed 15 comital acta before 1194 and reappeared in John's royal household: see Church 1999, 22. Taylor 1912, 10 suggests the combat took place in 1186, when John and Philip were waiting at Chester to sail to Ireland. The Annales Cestrienses imply that Philip was John's deputy in Ireland: Christie, 1887, 33, 35. Back to context...
5.
Given the anonymity of the two protagonists, it is difficult to say why their combat should have been a prognostication of future events (futurorum presagio). Back to context...
6.
This is the White Chapel, a chapel dedicated to St Mary within the precincts of St John's, which was in use as a grammar school in 1353. It was mentioned in the Domesday Book as a monasterium. Back to context...
7.
Lucian uses the exegetical technique of allegory to trace the historical and spiritual resonances of Mary's visit to Elizabeth. Note how he conflates the spatial (Judea, Chester) and temporal (eternity). Back to context...