Excerpt 23

Set iam duabus portis, Iohannis et Petri, uidelicet orientali et occidentali , utcumque i pertactis, ad Virginis portam deinceps ueniendum est,Incipit de porte Virginis ut etiam inde aliquid dicere satagamus, prout dicendum dederit Virginis sponsus. Vbi ueemens amor indigenarum trahit affectum, set dignitas materie terret elinguem, uolentem aliquid reponere ad competenciam loci et ciuium caritatem. Verum quia erudito lectori multum dissimiliter sapit stilus et stilus, qui omnem literam componit ad libram et ibi circumferre satagit explorationis oculum, ubi bauosus et brutus nec suspicatur aliquid inquirendum,¶Vere dicitur hoc, ¶nullus color ceco quia caret oculo. demus tamen operam ii , ut literatis sensibus, non tam limatum eloquium, quam lucida porrigatur euidentia rerum. Res et enim ipse multociens etiam sine literis habent linguam suam, que interius absque lectione uel uoce, mentem oblectentur humanam. 1 Itaque portam aquilonis Virgini assignauit miris racionibus omnium rerum conditor et iustissimus ordinator Deus.

Excerpt 24

De foco furente qui nulli fauet. Item ignis inuadit plateas ciuium, 2 incipit lambere lucella temporum et annorum, structa sternere, partis non parcere, pulcra planare, peccata punire, edes euertere, animos mestissimos reddere, deicere decorem, inducere uastitatem, cognicionem aduentantibus tollere, confusionem manentibus importare. In memoriam uenit nomen illud absque monitore, uenit in mentem uocabulum uenerabile, strepit populus, petit paruulus, gemit infirmus; De porta Virginis. Virgo recolitur, Virgo recensetur, Virgo memoratur, quasi dormiens excitatur, quasi in uiam posita reuocatur, 3 quasi in alto consistens inuocatur. Non est in populo tam simplex neque fatuus qui tunc nesciat ethimologiam nominis eius. Wereburga quia tuens urbem. Ipsa comuni necessitate quasi fortissima prece pulsatur et petitur aduenire flammarum insanias mitigare, dampna, pauperiem, opprobium declinare. Nichil amplius formidatur quam ne differat uel moretur. Ibi necessario innotescit eius nominis euidentia.

Excerpt 25

Set quam in scriptura Job tam eleganter asseritur, nichil in terra fit sine causa (Job 5:6), utinam perpendat et attendat saltem literatus Cestrie habitator,¶Quare Virgo ab aquilone. quo iudicio, qua dispositione, portam aquilonis uirginali custodie Deus omnipotens uoluit consignare. Cum enim ipse dixerit per prophetam ab aquilone pandetur omne malum super faciem uniuerse terre (Jer 1:14), uideretur non solum consequens, set etiam necessarium contra fornacem dolorum non tam uirilem manum et dexteram, quam et uirtutem robustam, ualidam, numerosam uigilanter opponere. Vbi namque omne malum panditur et omnis malicie auctor insidiatur, percutit et bachatur unius Virginis simplicitas et innocentia, sustinere uel sufficere a quo crederetur? Veniret contra aquilonis maliciam frigidam, inuidiam feruidam saltim precursor ille qui regem errantem prophetica auctoritate corripuit,In Jeremia est frigida cisterna que iii malicia ibidem interpretatur. 4 ueniret Petrus, qui concilia calcans impiorum principibus restitit, ueniret ipse Michael ad nota luctamina, qui draconem uicit. Numquid in parte et ex parte periculosa Virginem statuisse dicetur ceca fortuna? Aut de tribus prenominatis si nullus dimittere debuit portam suam , habet plures alios nostra ciuitas ex munere Saluatoris uigiles idoneos et excellentes, assumeret sibi contra maliciam aquilonis seruatorem Jacobum apostolum 5 uel certe confessorem Martinum , 6 aut etiam Olauum amabilem atque preciosum. 7

Excerpt 26

Pari litera lucet in rebus, qualiter assidue uel in Hiberniam recedentes, uel in Angliam reuertentesSi hoc contueris, cur non confiteris? ibi suaue capiant refrigerium, sollempne contubernium, a sole et imbribus tectum, utrumque dedicantes et moras pariter et meatum. Ibi statiuas ordinant, ibi tempora nectunt, concordiam uenti et maris expectant. Dat regia uirgo refectionem, fatigatis requiem, fessis ab unda uel itinere reparationem. Recedens inde, retenta memoria, reparatus apud se dicet: populus iste Domini est et de terra eius egressi sunt (Ez 36:20), corus sanctorum, liberale collegium; mella fluant illis, ferat et rubus asper amomum (Virgil, Ecl 3.89).Nullus mutus nisi qui malignus. Si fuerit homo, reputabit. Si pecus fuerit, redditor Deus erit. Inter tot uenientes impossibile est, ut ipse non ueniat qui dixit, cuius dictum non preterit, hospes fui et suscepistis me (cf. Matt 25:35). Quod sensum alium uel certe ueriorem non habet, quam uos ciues eritis in mea ciuitate. Omnibus par uotum est, regem suscipere non solum libenter set etiam optanter hospicio, certis quod uberius suo remunerentur obsequio.De porta Virginis. Quis regem celi fouere ducat non solum fructuousum set etiam gloriosum? Aut ipse patietur panem artum et aquam breuem (Isa 30:20), ubi uiderit feruidam fidem?

Apparatus Criticus

i.
utcumque] utrumque ta Back to context...
ii.
operam] opera ta Back to context...
iii.
que] qui ta Back to context...

Footnotes

1.
Lucian appears to use oblecto deponently here, a use not recorded in the DML. Back to context...
2.
Lucian describes the great fire of 1180 entirely in the present tense for rhetorical effect; in my translation, I have used the past tense for readability. Notice also Lucian's heavy use of alliteration in this passage. Back to context...
3.
It is possible that Werburgh's shrine was carried through the streets either in an attempt to avert the fire or to save her relics should the fire attack the monastery. Back to context...
4.
See Jer 6:7. Back to context...
5.
The status of St James's in Lucian's time is uncertain. His contemporary, Gerald of Wales, believed it to have been the last refuge of King Harold after his defeat at the Battle of Hastings. See Lewis and Thacker, 2005, 126. Back to context...
6.
The advowson of St Martin's belonged to the Orby family in the early thirteenth century, and later passed to St John's. See Lewis and Thacker, 2005, 141. Back to context...
7.
St Olave's was presented to St Werburgh's in 1119 by Richard the Butler. See Lewis and Thacker, 2005, 148. Back to context...