Excerpt 10

Habet preterea nostra Cestria ex Dei munere, ditantem atque decorantem amnem secus urbis muros pulchrum atque piscosum,De amne diua. et a meridiano latere receptorium nauium ab Aquitania, Hispania, Hibernia, Germania uenientium, qui remige Christo per laborem et prudentiam mercatorum bonis pluribus reparant et reficiunt urbis sinum, ut modis omnibus consolati per graciam Dei nostri, etiam frequenter uberius et profusius bibamus uinum, quam illa regionum loca quae gaudent prouentibus uinearum. Preterea reumate cotidiano non cessat eam reuisere maris patentissima plenitudo,De maris accessu et recessu. que apertis et opertis latissimis harenarum campis, indesinenter gratie uel ingrate aliquid mittere uel mutuare consueuit, et suo accessu uel recessu affere quippiam uel auferre. Unde nuper piscium copiam prouincialibus attulit et piscatoribus uitam ademit.Hoc uere contigit et habitator nouit. Qui auidi preter modum, aquam biberunt ultra modum et dum fretum exhaurire uolunt, fluctibus absorti sunt. 1 Adhuc eciam nostros serenat obtutus speciosissimum maris litus, mirabili Creatoris potencia, nunc existens aqua, nunc arida, ubi parente pelago Potentis imperio quantumlibet consuetis,De planicie harenarum. tamen ampla sensatis datur ammiratio, quod eodem die, eodem loco et aptissimum iter facit Deus uiatoribus ad gradiendum, et altissimum gurgitem aquatilibus ad natandum. Quod aliquis delicatus aut durus, nesciens naturam maris, credere fortasse contempneret, si non orbis astrueret, oculus comprobaret.

Habet eciam plateas duas equilineas et excellentes in modum benedicte crucis, per transuersum sibi obuias et se transeuntes,De plateis Cestrie. que deinceps fiant quattuor ex duabus, capita sua consummantes in quattuor portis, mistice ostendens atque magnifice, magni Regis inhabitantem graciam se habere, qui legem geminam noui ac ueteris testamenti per misterium sancte crucis impletam ostendit, in quattuor euangelistis. Quod non potest culpari, confictum, eo quod intus et interius ueritas rerum, pascit aspectum. Neque in hoc timemus iudicem iustum, quia debet esse ueritate solidum, quod traditur memorie literarum. At siquis alienus captat experimentum, accedens et probans, uno oculo uideat literam et altero locum. Michi multo amplius ex uoto feruido ad Deum uoluntatis incumbit, intimis ad eternum Patrem optare uisceribus, Lector commonetur. ut si homo compositus urbem dilectamintueri necne desiderat, ille qui simplex est Deus, tueri non desinat et ciuibus karissimis placidissimus protector sit, qui plateas eorum in modum gloriose crucis aptauit.

Hoc simul intuendum quam congrue in medio urbis, parili positione cunctorum, forum uoluit esse uenalium rerum,De foro. ubi, mercium copia complacente precipue uictualium, notus ueniat uel ignotus, precium porrigens, referens alimentum. Nimirum ad exemplum panis eterni de celo uenientis, qui natus secundum prophetas in medio orbis et umbilico terre 2 , omnibus mundi nationibus pari propinquitate uoluit apparere. Deus rex noster ante secula operatus est salutem in medio terre. Illud precipue prudens aliquis gaudenter attendat, quod Deus omnipotens paterna bonitate prospexit, et ad salutem ciuium, altius et eminentius ordinauit. Nam siquis stans in fori medio,Caritati sic est. Cauillationi aliquid deest. uultum uertat ad ortum solis, secundum ecclesiarum positiones, inueniet Iohannem Domini precursorem ab oriente, Petrum apostolum ab occidente, Werburgam uirginem ab aquilone, archangelum Michaelem a meridie. Nichil illa scriptura uerius: super muros tuos Ierusalem constitui custodes (Isa 62:6). Nichil hac euidentia dulcius cui tales Deus contulit seruatores ; sollempne munus, suaue misterium. Confortat animos et pascit intuitum.

Excerpt 11

Item nemo pacienter accipit, 3 si locus tesauri sui a uersutis et uulpibus frequentatur, si laceratur et leditur, si frequenter uertitur ac uersatur, quia si effoditur, arpagatur. Agnosce Cestria tesaurum gracie creditum caritati tue! Pelle grauis palpebras sompni!Utinam intime ducentur, quod intime dictur. Perpende collatum suaue munus Altissimi!

Footnotes

1.
It is slightly obscure what happened: does Lucian mean the nearby waters were overfished and that the fisherman were killed fishing in more remote, dangerous waters? Back to context...
2.
The 'eternal bread which came from heaven' is Christ (see Jn 6:59). The prophets include Ez 5:5 and Ps 73:12. Back to context...
3.
Lucian urges Chester to appreciate God's generosity, and warns the city that he can relocate his treasure if Chester is ungrateful. Back to context...