Excerpt 12

Perpende o dilecta ciuitas fauorem Patris Aeterni, Scriptor ad ciues. non reicias alloquutiones alumpni tui, quia emulor te emulatione fideli. Hortamenta modica noli reputare uentos, quia ueementer diligo ciues meos! Intuere quales pro timore nocturno uigiles tibi Cristus apposuit, qui cardinalem custodiam 1 deputauit! Quorum unus ad omnem occursum hostilis argutie plene sufficeret, set (ut decus esset) dignitas eluceret. Non propter infirmitatem ancessit numerus, set ut ineffabiliter bonus innotescat Deus, qui sue omnipotencie et bonitatis participes, nostros esse uoluit seruatores.

Excerpt 13

Potentes quippe nimis in aula Regis predare sufficiunt ad auxilium carceris 2 . Qui feliciter cum Deo regnant in monte 3 , facile reprimunt uires inimicas in ualle. 4 Facile cedunt socii eius, qui non est, sanctis Dei qui potens, sapiens, bonus est. In Iob: habitent in tabernaculo eius socii eius qui non est. Aspergatur in tabernaculo eius sulphur (Job 18:15). Ideo non est quia Deo esse desinit, quia periit, scilicet ueritati et caritati. Milia milium 5 ministrant ei, qui nobis prouidet dulcedine ineffabili. Participes nempe maiestatis eterne cum deputantur ad custodiam terrenorum, facilitate mirabili premunt et pellunt quicquid predestinatis ad uitam occurrit aduersum.

Excerpt 14

Et quociens a perigrinantibus 6 auxilium fideliter inuocatur, alacriter exhibetur, benigne datur, ut Deus glorificetur. Hoc attendat ciuis meus, hoc confitendo refundat prouincialis carissimus Deum in sua bonitate collaudans et testimonium scripture confitentis usurpans:In libro Sapientie. tu autem dominator uirtutis cum tranquillitate iudicas et cum magna reuerentia disponis nos (Wisd 12:18) . Pro reuerentia magna racionis et amoris assurgat intelligentia, ut se saltim aliquantulum dignetur excutere sepe in nobis uel mortua uel languens considerationis industria. Refundatur uberior actio graciarum, recalescat ardentior deuocio ciuium, ut digne perpendat pectus paternum suauis et simplex caritas filiorum. Ante Dei uultum gloriantur in celestibus qui nos tuendos susceperunt in puluereis sedibus.

Excerpt 15

Ecce enim ciuitatem nostram, ut predictum est, sanctis seruatoribus uelut quadruplici sorte commissam,Incipit de quattuor portis Cestrie nostre: seriatim de Iohanne, Petro, Virgine, et Angelo. ab oriente suscepit clementia Domini Precursoris; ab occidente celestis potencia Ianitoris; ad aquilonem uigil Virginis pulcritudo; ad meridiem mira Angeli claritudo. Plures preterea sunt qui nos ambiunt et adiuuant ad salutem, set honore et reuerentia omnium, quibus unum caput Cristus est, ob quadrati misterium, quattuor ad cardinalem ponere placuit firmitatem. Pulcre igitur ab orientalis introitu platee, paululum separatus in latus austri qui olim fugit in terris tumultum populi, uere uacans et uidens quam suauis est Dominus, diligenter attendit ortum sideris matutini, quod de uirginali talamo procedens, spiritu et sanguine nobis oriri complacuit, precursor eiusdem sideris, Iohannis Baptista preciosus propheticis, meritis et predulcibus, uenerabilis nimium et preclarus. Ipse consonanter et congrue custodiam credentium tenet ab oriente,Quodammodo ita est. qui nasciturum De filium preueniens paruo tempore, factam eius natiutatem mirabiliter meruit indicare, indice promens agnum Dei, qui per innocentiam singularem tulit peccatum mundi, ut haberemus ortum gratie per remissionem peccatorum; qui per reatus parentum feceramus nobis occidua passionum. Qui fecunditate munerum Dei plenus, mundane fecis oneribus plaudere potuit expeditus. Altus et electus preco Summi Principis et nobis apte positus in foribus orientis ut fores carceris aperiret et ad fidem filii Dei uniuersitatis humani generis aspiraret.

Footnotes

1.
i. e. St Werburgh. Back to context...
2.
Lucian uses carcer, 'prison' as a metonym for post-lapsarian life on earth. It is not clear whether praedare should be taken in the usual sense of 'despoil', or in the rarer sense of 'provide beforehand'. Back to context...
3.
Lucian uses monte, 'mountain', as a metonym for heaven. Back to context...
4.
Lucian uses ualle, 'valley', as a metonym for the earth. Back to context...
5.
See Apoc 5:11. Back to context...
6.
Christian writers frequently described life as a pilgrimage to the true home, heaven. Back to context...