Excerpt 10

Idem tunc Deus agnoscebatur, 1 cuius et nunc potencia, sapiencia, bonitas non mutatur. 2 Qui tunc pauit Ierosolimam, ipse nostram nunc pascit et Cestriam, non per industriam Salomonis, set per indulgentiam Saluatoris;Quia idem Deus. non propter miserie nostre merita, set propter misericordie sue munera; non per sedulitatem duodecim prefectorum, set per sanctitatem uenerabilium patronorum, quorum precipue Petrus, qui preminet in coro apostolorum, tanquam creditis a Christo ouibus, salutis pastum et uere benignitatis impendit obsequuium. Qui gregi rationabili fidelissimus pastor est, pro quo et in crucem actus est. 3 Et posuit apud nos memoriam suam in centro urbis,Probet oculis suis habitator. ut quasi dulcius atque diligentius nobis prospiceret ex medulla cordis 4 maternus et compassibilis spiritus eius, suauis affectus illius. Et si dissimulamus attendere, ipse non desinit pectus impendere. Caritatis existens totus, tutos ciues seruat ab hostibus. 5 Qui feliciter debriatus ex fonte Dei ueritati dicebat tu scis quia amo te (Jn 21:17) et ueritatem amoris impendens Patri Deo populum satagit custodire.

Set ne ultra differam et totam inferam tertia consonancia nominis Cestrie et ipsa ex trina constat euidentia Tercia interpretacio Cestrie. quia indeficiens Patris bonitas ex tribus locis, tanquam excurrentibus famulis, nobis prouidet alimenta, scilicet ex insula Hibernorum, ex uicinia Britonum, ex prouincia Anglorum. Hibernus, Britto, et Anglus. Intelligat Cestria Dei donum et non refundat ingratitudinis acetum, set referat suauiter ac suppliciter munera graciarum, apertissime intuens qualiter eam Hibernus adorat cum piscibus et portu maris, Britannus apportat carnes et copiam pecoris, Anglus effundit sacculos segetis. Comedat igitur cum leticia suum panem, intime laudans Lucis Auctorem, non auertens animum quod ita sit, set pie aduertens quam paterne Superna Sapientia dispensauit. Hec ego (pro certo noueris) non paruipendo, set Deum benedixerim, qui sic nobis prouidit in orbis extremo. Et quia res clamat, lector assentiat; non confundat naturam, contempnens patriam suam.Naturale feras et aues sua diligere lustra et latibula. Immo, si casus abreptum uel uis necessitatis euexerit, forte trans Indiam, tenetur ubique locorum, ex uoto beniuolentie, natale solum extollere, diligere, comendare. Quod si permouet artior ac minor amenitas et aptitudo, non ideo ducatur contemptui neque odio quia facile continget ut superueniens alienigena quispiam uersipellis et callidus, temporis lapsu conuena factus et habitator inscriptus, stulti ciuis uituperium augeat, et ipse subridens cum non habeat talem, non inde recedat. Et quantum arbitror, plures sunt populi sub axe poli, quibus ignota est Cestria, quibus panis, carnis et piscis longe impar est copia, et tamen pro tempore secuntur in armis castrorum ordines, et soluere satagunt festos dies. Libet igitur inferre conclusionem, quoniam sicut dixit Daniel, Daniel. dissoluens sompnia regis: uerum est sompnium et uera interpretacio eius (Dan 2:45); sic et nos dicimus, uerum est uocabulum Cestrie et uera planatio 6 eius. De nomine diximus, de situ et habitudine annectamus.

Primo uiuendum quod Cestria est, que edificatur ut ciuitas, cuius positio inuitat aspectum.De situ Cestrie. Quae in occiduis Britannie posita, legionibus ex longinquo uenientibus receptoria quondam ad repausandum fuit, et Romani seruans limitem imperii, claues, ut ita dixerim, Hibernorum custodire suffecit. Nam contra aquilonare cornu Hibernie opposita, non tam crebro quam continue ob causas meantium et comoda mercium diuersarum uelis aptatis, uiam aperit cursibus nauium atque nautarum. Dumque orientem uersus protendit intuitum, non solum Romanam ante se cathedram et imperium, uerum et orbem prospicit uniuersum,Speculum sibi est Cestria. ut tanquam spectaculum proposita sint obtutibus oculorum, forcia facta patrum, serries longissima rerum (Virgil, Aeneid i. 641), et quicquid in orbe quibusque personis, locis, temporibus bene gestum est cognoscatur, quod male actum est caueatur.

Que, a uentis quattuor, portas quattuor habens: a oriente prospectat Indiam; ab occidentem Hiberniam;A quattuor lateribus, quattuor climata impariter distantia. ab aquilone maiorem Normanniam 7 ; a meridie eam quam diuina seueritas, ob ciuiles et naturales discordias, Britannis reliquit angularem angustiam. Qui olim discidiis et odiis amaris Britanniam in Angliam mutauerunt, Omne regnum in se diuisum, desolabitur (Matt 12:25). et quibus adhuc moribus fulgeant, qui uicinantur eis, cum lacrimis legunt.

Footnotes

1.
Lucian has just described the provisions Solomon made for his kingdom, narrated in 3Kings 4:22-30 Back to context...
2.
We might amend to mutantur. Back to context...
3.
Peter's martyrdom may have occured in A. D. 64 and is described in the Apocryphal Acts of St Peter. Back to context...
4.
Chester's place at the centre of Peter's concerns (medulla cordis) mimics the place of his church in the centre of the city (in centro urbis). Back to context...
5.
Note the paronomasia between totus, 'whole' and tutos, 'safe'. Back to context...
6.
DML only cites Lucian for Planatio in the sense 'explanation, exegesis'. Back to context...
7.
i. e. Norway, the legendary homeland of the Normans, as an interlinear gloss, Norweiam, makes clear. Back to context...