Excerpt 23

[Folio 38r]

Set iam duabus portis, Iohannis et Petri, uidelicet orientali et occidentali , utcumque i pertactis,
ad Virginis portam deinceps ueniendum est,Incipit de porte Virginis ut etiam
inde aliquid dicere satagamus,
prout dicendum dederit Virginis sponsus. Vbi ueemens amor indigenarum trahit
affectum,
set dignitas materie terret elinguem, uolentem
aliquid reponere ad competenciam loci et ciuium caritatem.
Verum quia erudito lectori multum dissimiliter sapit stilus
et stilus, qui omnem literam componit ad libram et ibi cir
cumferre satagit explorationis oculum,
ubi bauosus et bru
tus nec suspicatur aliquid inquirendum,¶Vere dicitur hoc, ¶nullus color ceco quia caret oculo.
demus tamen operam ii ,
ut literatis sensibus, non tam limatum eloquium, quam lucida
porrigatur euidentia rerum.
Res et enim ipse multoci
ens etiam sine literis habent linguam suam,
que interius
absque lectione uel uoce,
mentem oblectentur humanam. 1
Itaque portam aquilonis Virgini assignauit miris racio
nibus omnium rerum conditor et iustissimus ordinator Deus.

Excerpt 24

[Folio 54v]

De foco furente qui nulli fauet. Item ignis inuadit plateas ciuium, 2 incipit lambere lucella temporum et annorum
,
structa sternere, partis non parcere, pulcra planare, peccata
punire,
edes euertere, animos mestissimos reddere, deicere
decorem,
inducere uastitatem, cognicionem aduentantibus tollere,
confusionem manentibus importare. In memoriam uenit nomen
illud absque monitore,
uenit in mentem uocabulum uenerabile,
strepit populus, petit paruulus, gemit infirmus; De porta Virginis. Virgo reco
litur,
Virgo recensetur, Virgo memoratur, quasi dormiens
excitatur,
quasi in uiam posita reuocatur, 3 quasi in alto consistens
inuocatur.
Non est in populo tam simplex neque fatuus qui tunc
nesciat ethimologiam nominis eius. Wereburga quia tuens urbem.
Ipsa comuni necessitate
quasi fortissima prece pulsatur et petitur aduenire
flammarum
insanias mitigare,
dampna, pauperiem, opprobium declinare.
Nichil amplius formidatur quam ne differat uel moretur. Ibi
necessario innotescit eius nominis euidentia.

Excerpt 25

[Folio 55r]

Set quam in scriptura Job tam eleganter
asseritur,
nichil in terra fit sine causa (Job 5:6), utinam perpendat et at
tendat saltem literatus Cestrie habitator,¶Quare Virgo ab aquilone.
quo iudicio, qua
dispositione,
portam aquilonis uirginali custodie Deus omnipotens uoluit consignare. Cum enim ipse dixerit per prophetam ab
aquilone pandetur omne malum super faciem uniuerse terre (Jer 1:14)
,
uideretur non solum consequens, set etiam necessarium contra fornacem do
lorum
non tam uirilem manum et dexteram, quam et uirtutem robustam,
ualidam, numerosam uigilanter opponere.
Vbi namque omne
malum panditur
et omnis malicie auctor insidiatur, percutit et
bachatur unius Virginis simplicitas et innocentia,
sustinere
uel sufficere a quo crederetur?
Veniret contra aquilonis maliciam frigidam, inuidiam feruidam saltim precursor ille qui regem errantem prophetica auctoritate corripuit,In Jeremia est frigida cisterna que iii malicia ibidem interpretatur. 4 ueniret
Petrus,
qui concilia calcans impiorum principibus restitit,
ueniret ipse Michael ad nota luctamina, qui draconem
uicit.
Numquid in parte et ex parte periculosa Virginem
statuisse dicetur ceca fortuna?
Aut de tribus prenominatis *** si nullus dimittere debuit portam suam , habet plures alios
nostra ciuitas ex munere Saluatoris uigiles idoneos et excel
lentes,
assumeret sibi contra maliciam aquilonis seruatorem Jacobum apostolum 5 uel certe confessorem Martinum , 6 aut etiam Olauum amabilem atque preciosum. 7

Excerpt 26

[Folio 60r]

Pari litera lucet in rebus, qualiter assidue uel
in Hiberniam recedentes, uel in Angliam reuertentesSi hoc contueris, cur non confiteris? ibi
suaue capiant refrigerium,
sollempne contubernium,
a sole et imbribus tectum, utrumque dedicantes et moras *** pariter et meatum. Ibi statiuas ordinant, ibi tempora nectunt,
concordiam uenti et maris expectant. Dat regia uirgo re
fectionem,
fatigatis requiem, fessis ab unda uel itinere repa
rationem.
Recedens inde, retenta memoria, reparatus apud
se dicet:
populus iste Domini est et de terra eius egressi sunt (Ez 36:20), corus
sanctorum, liberale collegium;
mella fluant illis, ferat et ru
bus asper amomum (Virgil, Ecl 3.89)
.Nullus mutus nisi qui malignus.
Si fuerit homo, reputabit. Si
pecus fuerit, redditor Deus erit.
Inter tot uenientes im
possibile est,
ut ipse non ueniat qui dixit, cuius dictum non
preterit,
hospes fui et suscepistis me (cf. Matt 25:35). Quod sensum alium
uel certe ueriorem non habet,
quam uos ciues eritis in mea ciuitate. Omnibus par uotum est, regem suscipere non solum li
benter set etiam optanter hospicio,
certis quod uberius suo remu
nerentur obsequio.De porta Virginis.
Quis regem celi fouere ducat non solum
fructuousum set etiam gloriosum?
Aut ipse patietur panem
artum et aquam breuem (Isa 30:20)
, ubi uiderit feruidam fidem?

Apparatus Criticus

i.
utcumque] utrumque ta Back to context...
ii.
operam] opera ta Back to context...
iii.
que] qui ta Back to context...

Footnotes

1.
Lucian appears to use oblecto deponently here, a use not recorded in the DML. Back to context...
2.
Lucian describes the great fire of 1180 entirely in the present tense for rhetorical effect; in my translation, I have used the past tense for readability. Notice also Lucian's heavy use of alliteration in this passage. Back to context...
3.
It is possible that Werburgh's shrine was carried through the streets either in an attempt to avert the fire or to save her relics should the fire attack the monastery. Back to context...
4.
See Jer 6:7. Back to context...
5.
The status of St James's in Lucian's time is uncertain. His contemporary, Gerald of Wales, believed it to have been the last refuge of King Harold after his defeat at the Battle of Hastings. See Lewis and Thacker, 2005, 126. Back to context...
6.
The advowson of St Martin's belonged to the Orby family in the early thirteenth century, and later passed to St John's. See Lewis and Thacker, 2005, 141. Back to context...
7.
St Olave's was presented to St Werburgh's in 1119 by Richard the Butler. See Lewis and Thacker, 2005, 148. Back to context...