Excerpt 27

[Folio 87r]

Prospiciat paci tue gloriosa uirginum uirgo, 1 que purissimum pectus aperuit
uestiende ueritati,
ut possemus in terris filium Dei
quamuis indignis et culpabilibus oculis intueri.
Et ipsa
enim misterio dulci duas sibi uoluit basilicas infra
muros tuos edificari
euidenter ostendens quod et te
protegat in presenti et eternam tibi, si grate seruias,
uitam, sufficiat emereri.
In una comes caput ciuium
cum sua curia pro more obseruat diuina sollempnia, 2
in altera basilica miraculum prebetur cum muliebris
sexus mirabiliter preliatur. 3
Dormis dilectissima ciuitas ad spectaculum; negligentia tibi grauat
palpebras oculorum.
Curris frequenter aspicere *** canum rictus, ferocias molosorum, quam horrende tauros
lacerant et artus ursorum.
Ante annos paucissimos
erumpens extra muros prosiluisti,
omnis etas, sexus, condicio
cucurrit,
uix anicula sub tecto remansit, De colludio illo, ante Iohannem filium regis et Filippum de Wirescestria i . 4 spectari
duos armis septos et equis impositos,
quadam loci planicie
ut fidenter dicam futurorum presagio contendere, 5
cum pro suo
modo sine militari exercitio,
tamen uirtute uesana coram
filio regis et quodam altero de proceribus regni sine ludo
luderent
et pro laude labili multis intuentibus actis cal
caribus et calentibus animis decertarent.
Ibi tamen iuxta
uotum tuum Anglus preualuit
et emulum insecutus
artauit,
ut maiorum tumor ceperet et minorum tenor
cresceret,Nota hoc.
pluribus illud spectantibus prudentibus aliud
expectantibus.
Set siue hec magna signauerint, siue
modica, siue nulla,
uacante nugacitatis aspectu,
confer te ad spectacula puritatis, pulcritudinis, pacis, pensa quam pium, quam preciosum lucere in
terris uitam angelorum.
Habes non extra set intra
murum, De sanctimonialibus, ancillis Dei.
merum et mirandum uirtutis argumentum.

Excerpt 28

[Folio 111v]

Itaque lector meus attendat, qualiter ipsa domina nostra uirginum Virgo, quam, sicut res docent, duas habere memorie sue basilicas diximus infra muros urbis,De basilicis Domine nostre, benedicabilis Marie . terciam sibi constitui placuit extra muros,
uicinam ecclesiae Iohannis Domini precursoris, 6 pulcro uera
citer ordine, gestorum plenissima racione.
Nempe
apud Nazareth Galilee, olim saluata ab archangelo,
cum concepisset de spiritu sancto plena gaudiorum,
propter salutem orbis terrarum, exurgens cum festinacione abiit in montana (Luke 1:39) et intrauit domum Zacharie et salutauit Elisabeth (Luke 1:40) cognatum suam. Nimi
rum ex celesti nuncio et comuni gaudio omnium condi
torum suaue nimis ac sullime editura colloquium,
pariter et seni ac prouecte mulieri ipsa expedicior et *** liberior, facilior et fecundior, quamuis altior et eminenti
or tamen uirgo iuuencula, prebitura pietatis ob
sequium,
iam in suo portans utero filium, qui post
ea lauit pedes apostolorum.

Iustissime igitur atque pulcher
rime apud nostram Cestriam, pro sua matre matri Domini quasi refundens uicem¶De processione que sit festis diebus a clericis Cestrie inter duas basilicas . suae in Christo familie,
inspirauit Iohannes Baptista consuetudinem,
ut festis
temporibus atque dominicis diebus,
coris incedentibus et uoci
bus dulcissimis resonantibus,
gloriosae uirginis ac Domini genitricis ecclesiam deuotissime satagant uisitare
et consuetis officiis pro more uenerabilis cleri, ad Eterni Regis gloriam officiosissime salutare. Veraciter tanquam
diceret Baptista clarissimus sibi ministrantibus rebus
simul et racionibus.
Quia tria uidentur in temporibus,
semel, sepe, ac semper,Semel, sepe, semper: unum montanis Iudee, alterum Cestrie, tercium in eternitate. per humilitatem et iusticiam
contendere satagamus, 7
et reddamus regine celi officii
et gratie fecundissimum fenus,
ut crescentibus comodis,
quia semel in terris dignata est meam matrem salu
tare, nos ei sepe curemusdignissimas laudes salu
tando refundere,
quatinus eius gloriosis precibus mere
amur in celis,
semper et aeternaliter himnos nostros cum
angelis sociare.

Hec cum ita sint, ut dicamus
pauca que restant:
intendat Cestriae habitator, *** exeunti portam orientalem, qualiter ei trinus uiarum
trames aperitur
et pulcra super locorum uocabulis,
que se offerunt, consideracio inuenitur;
nec solum
pulcra, set etiam iocunda.
Nam progressus paulu
lum a ciuitate si directus incedit,
statim a fron
te uenientem locus excipit, quem nominant Villam Christi;De triuio Cestrie quod aperit exeuntibus et plures latuit de proxime uicinis.
si uero flectit ad dexteram alter locus, quem uocant
incole, Veterem Vadum;
si autem uertitur ad sinistram,
uenitur ad locum, quem de latibulis insidiantium,
recte dicunt Vallem Demonum.

Apparatus Criticus

i.
Wirecestria] Warecestria ta Back to context...

Footnotes

1.
Lucian begins to talk about the Virgin Mary. Back to context...
2.
This is the church of St Mary on the Hill, granted by Earl Ranulph to St Werburgh's in the mid twelfth century. Back to context...
3.
This is the Benedictine nunnery of St Mary, founded in the mid twelfth century by Ranulph II. See Harris, 1980, 146-50. Back to context...
4.
Philip of Worcester was one of the household knights of Prince, later King John. He witnessed 15 comital acta before 1194 and reappeared in John's royal household: see Church 1999, 22. Taylor 1912, 10 suggests the combat took place in 1186, when John and Philip were waiting at Chester to sail to Ireland. The Annales Cestrienses imply that Philip was John's deputy in Ireland: Christie, 1887, 33, 35. Back to context...
5.
Given the anonymity of the two protagonists, it is difficult to say why their combat should have been a prognostication of future events (futurorum presagio). Back to context...
6.
This is the White Chapel, a chapel dedicated to St Mary within the precincts of St John's, which was in use as a grammar school in 1353. It was mentioned in the Domesday Book as a monasterium. Back to context...
7.
Lucian uses the exegetical technique of allegory to trace the historical and spiritual resonances of Mary's visit to Elizabeth. Note how he conflates the spatial (Judea, Chester) and temporal (eternity). Back to context...